monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE. <<< >>> XIV. INCIPIT DE SANCTO MARTIO ABBATE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO.
1 Athletae Christi atque triumphatores mundi vitae istius fugitivae iacturam facere cupientes, pertendere ad illam vitam voluerunt, quae in exultatione perpetua manet, quae nullo gemitu obstrepit nec quoquam fine concluditur; cuius lumen numquam extinguetur, cuius serenitas nulla obscuritate nubis obtegitur.2 Ideoque semper praesentium dolorum contumelias pro nihilo habuerunt, scientes se in paucis vexatos, in multis bene disponendos.3 Et ob hoc quisquis ille est, qui in isto agone contendit, metu non territur, poena non solvitur, dolore non frangitur, ut tantum illam aeternae iocunditatis amoenitatem cum electis Dei perfrui mereatur.4 Sicut multos fecisse novimus de sanctis viris, quorum nunc vita tractatur aut legitur.5 (1.) Igitur Lupicinus quidam magnae sanctitatis fortissimusque in operibus Dei, qui primum elymosinam per domos devotorum deposcens, quae ad querere potuisset sibi similibus erogabat.6 Ad extremum iam mediam habens aetatem, ad vicum Berberensim, qui nunc Lipidiaco dicitur, veniens, parietes antiquos repperit, ibique reclusus, ab omnium se hominum aspectibus inhibebat, ac per modicam fenestellam parumper panis vel aquae accipiens, quod ei aliquotiens, cum esset valde exiguum, usque ad diem tertium perdurabat.7 Aqua enim per canalem parvulum inferebatur, fenestella vero velo operiebatur; utriusque tamen rei aditus ita obtectus erst, ut nullus beatos eius vultus possit advertere.8 Et dum ibidem die noctuque in Dei laude psalmorum modolis delectatur, tormentum sibi, quo corpusculum plus gravaret, adhibuit, non inmemor illud apostoli, quia: Non sunt condignae passiones huius temporis adLapidem namque grandem, quem duo futuram gloriam quae revelabitur in nobis.9 homines vix levare potuerunt, cervici inpositum tota die, dum Deo caneret, per cellulam deportabat; nocte antem ad additamentum iniuriae in virga quam manu gerebat duos defixerat sudes, desuper acumina parans, quos ad mentum suum, ne somnum caperet, subponebat.10 Denique ad extremum vitae tempus, corruptum pectus a pondere saxi, sanguinem per os eiecere coepit; quod per parietes praesentes proiciens spuebat.11 Sed et plerumque fidelibus viris nocte ad cellulam clam adpropinquantibus quasi vox multi psallentii resonabat; sed et multos infirmos et praesertim ab accessionibus frigoriticis vel pusulis malis obpraessos tactu tantum, vel signum · salutare inposito, sanitati restituebat.12 (2.) Cum autem iam senio inclinatus esset, vocavit ministrum suum, dicens: 'Praeterito tempore oculendi, manifestandi tempus advenit.13 Scito ergo, me post triduum ab hoc saeculo liberandum.14 Voca nunc fideles quosque fratres et filios, quibus sum vale dicturus, ut veniant ad visitandum nos'.15 Inluciscente autem die tertia, fluentibus fratribus, ostium quod clausus erat aperuit atque, ingredientibus cunctis qui aderant, consalutatis deosculatisque, orationem fudit ad Dominum, dicens: 'Gratias tibi ago, domine Iesu Christe, qui me salvari iussisti ab huius mundi inpedimentis et ita me fovere dignatus es in hoc saeculo, ut nihil suum in me auctor criminis inveniret'.16 Et conversus ad plebem, ait: quaeso, dilectissimi, 'Magnificate, Dominumqui me erectum de stercore, erutum mecum, et exaltemus nomen eine in commune, de tenebrarum opere amicorum suorum fecit esse consortem; qui misit angelum suum ad me accersiendum ab hac mundana statione, et pollicitus est me in requie sempiterna perducere, ut collega amicis eius effectus, mererer regno eius adscribi.17 O beatum virum, qui ita consolari meruit in hoc corpore, ut prius cognosceret, quod erat fruiturus in caelo, quam migraret a saeculo! Meruitque hic obtenere apud divinam potentiam, quod David saepius decantabat: Notum fac mihi, Domine, finem meum etDehinc humo incumbens, numerum dierum meorum, ut sciam, quid desit mihi.18 spiritum caelo intentum praemisit ad Dominum.19 Tunc omnes in fletu prostrati, alii plantas osculant, alii fimbrias vestimenti deripiunt, alii de pariete beatum sanguinem, quod ab eius fuerat ore proiectum, inter se certantes excudunt.20 Miserum se quisque dicebat, ei inmunis ab eius pignoribus discessisset.21 Testis est hodieque ipse paries, qui tot fossolis patet, quot ab ore beati confessoris sputos emeruit.22 Testis est et ipse canalis, de quo vir beatus aquam sumpsit ad usus, de quo fideliter osculantes hauriunt sanitatem.23 Nam vidi ego multos, qui, evulsos a pariete sacrati oris sputos, in diversis infirmitatibus positi, meruerunt accipere medicinam.24 (3.) Denique hoc, ut diximus, defuncto, adfuit quaedam matrona, quae ablutum dignis induit vestimentis, et, cum eum ad vicum Transaliensim ferre velit, restitit ei populus pagi Lipidiacensis, dicens: 'Nostrum hunc solum fovit, nobis corporis eius gleba debetur'.25 Matrona autem respondebat ad haec: 'Si aliqua de victus eius exprobratis necessitate, saepius ei ego et triticum misi et hordeum, quod vel ille sanieret vel aliis ministraret'.26 At illi dicebant: 'Nostri generis homo effectus est, nostri fluminis aquas hausit, nostra eum terra caelo transmisit.27 Aequumne ergo est, ut tu de terra aliena veniens, rapias eum de manu nostra? Noveris enim, quia non hoc sustenet quisque nostrum, sed bic sepelietur'.28 Matrona respondit: 'Si germen stirpis eius inquiritis, ex aliis hic regionibus adventavit; ei aquas fluminis ingeritis, parum sitim eius mollierunt, quam potius e caelo manans fons ille restinxit'.29 Cumqne haec et huinscemodi inter se verba proferrent, et Lipidiacenses, effoesam humum, deposito sarcofago, eum sepelire niterentur, convocatis matrona solatiis, fugatis paginsibus, rapuit sanctum corpus ac ferre coepit in feretro ad vicum Transaliacensim, dispositis in itenere psallentium turmis cum crucibus cereisque atque odore flagrantis thimiamatis.30 Quod illi cernentes, paenitentiam moti, miserunt post matronam, dicentes: ' Peccavimus resistendo tibi.31 Profecto enim cognoscimus, in hoc esse Domini· voluntatem.32 Nunc autem petimus, ut non abiciamur ab huius funeris obsequiis, sed admittamur officiis eius'.33 Illa quoque permittente, ut sequerentur, coniunctus est uterque populus.34 Et sic pariter usque ad Transaliacensim vicum venientes, celebratis missis, beatum corpus cum summo honore gaudioque sepelierunt, in quo vico saepius se beatissimus in virtutibus declaravit.35 Sed et Lipidiaco, ut supra praefati sumus, plerumque opus eius sanctum ostenditur.36 Uterque tamen locus unius sancti praesidiis commonitur.37 Et fortassis quorundam incredibilium latratus de his conatur obstrepere, noverit, a me visum Deodatum presbiterum, summam octogenarii aevi ferentem, qui mihi haec, ut scripta sunt, contulit, confirmans sacramento, nihil se de his admixto mendatio enarrasse.38 EXPLICIT.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.101r
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE. <<< >>> XIV. INCIPIT DE SANCTO MARTIO ABBATE.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik