monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO. <<<     >>> XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE.

1 Quantum disciplina caelestis se custodientibus praebeat, quantumque non custodita neglegentibus inrogare debeat, per os psalmografi Spiritus sanctus pandit: inquit, Adprehendite, disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis a viaDe bonis autem Salamon ait: super Disciplina iusta.2 Disciplina pacis erit eum.3 ergo aec timorem Domini facit, timor autem Domini initium sapientiae praebet, hsapientia vero dilegere Deum docet; dilectio enim Dei hominem a terrenis sublevat, ad caelos evocat, paradyso locat, in quo felicium animae, ex illius vitis vitalis sumpto vini novi liquore, aepulantur in regno Dei.4 Desiderare ergo oportebat homines huius vitis haurire mysterium, ut accedere valerent ad illum tam iocundae habitationis amoenissimum locum.5 Quod si istae quas nunc cernimus vites, quae per traduces extensae, emissis palmitibus, pampino intextae, dependentibus uvis, amoena nos contemplatione laetificant, dum non solum proferunt copiam fructuum, verum etiam oportuno nos umbraculo protegunt igniti solis ab aestu, quas scimus post adsumpto fructu temporis legitimi deciduis foliis quasi aridas reddi; quanto magis illa desiderare debemus, quae nullo fine deficiunt neque ullo temptationis aestu marcescunt; ubi, spe praeterita, res ipsa quae sperabatur et tenetur et fruitur.6 Haec multi desiderantes, non modo facultates proprias reliquerunt, verum etiam deserta quaeque et inculta adgressi sunt, ut sitim huius desiderii solitariae ac remotioris orationis solatio lacrimarumque fluenta restinguerent; sicut nunc beatus Aemilianus novus nostris temporibus heremita fecisse probatur.7 (1.) Hic igitur, relictis parentibus ac facultate propria, ad heremi deserta petivit et se intra secreta silvarum Ponticiacensium Arverni territurii abdidit, in qua, decisa silva, modicum deplanans campum, rastro ipsam effodiens humum, vitae elicebat alimentum.8 Habebat et hortum parvulum, quem aqua superveniente rigabat, de quo holus ad refectionem nullo inpinguato adipe praesumebat.9 Solatium vero absque Dei adiutorio nullum habens, cohabitatores enim bestias avesque illi erant, qui ad eum cotidie tamquam ad Dei famulum confluebant.10 Vacabat enim ieiuniis et oratione, nec eum ab hac causa ulla mundanae sollicitudinis occasio inpedire poterat, quia praeter Deum aliud nihil habebat.11 (2.) Erat autem tunc temporis apud Arvernam urbem Sigivaldus magna potentia praeditus, in cuius servitio erat adolescens quidam nomine Brachio, quod in eorum lingua interpretatur 'Ursi catulus'.12 Hic antedictus vir ad capessendam porcorum silvestrium venationem delegerat, ibatque cum ingenti Molosorum turba, circumiens silvas, et, si quid coepisset, domino deferebat.13 Quadam vero die, dum suem inmensi corporis cum hac latrantium turba prosequeretur, sues intra septa quae circa cellulam erant sancti ingreditur; prosequens vero canum turba cum latratu usque ad aditum accessit vestibuli, moxque in suis haesit vestigiis nec ingredi est permissa post suem.14 Quod cernens Brachio et caelitus haec evenisse admirans, ad cellulam sancti se confert, viditque suem ante ostium stantem, nihil penitus formidantem.15 Consalutatus autem ac osculatus a sene, invitatur ad resedendum.16 Quibus consedentibus, ait senex: 'Video te, fili dilectissime, in grandi elegantia conpositum, et sequi ea quae magis detrimentum animae praeparent quam salutem.17 Relinque, quaeso, terrenum dominum et sequere Deum verum, caeli terraeque factorem, cuius nutu omnia gubernantur, cuius imperio cuncta subduntur, cuius maiestate ipsa quam cernis bestia adstat intrepida.18 Non te tumidum faciat aut extollat potentia domini tui, quae nihil est.19 Sic enim ait Paulus apostolus: Qui gloriatur, in DominoEt alibi: Subde glorietur.20 Si hominibus placerem, Christi servus non essem.21 te eius servitio, qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, etIpse est Dominus, cuius onus leve est, cuius iugum suave ego reficiam vos.22 est, cuius cultus et tribuit praesentia et vitam largitur aeternam.23 Sic enim ait: Si quis renuntiaverit omnibus quae possedet, centuplum accipiet et insuper vitamHaec et his similia sene viriliter disserente, sues inlaesus silvas aeternam possedebit'.24 petiit, puerque discessit ab eo non sine grandi admiratione, quod aprum, quem inchoaverat sequi ferum, in conspectu senis mansuetum adstare videbat ut agnum; plurima tractans ac multa secum revolvens, quid ageret quidve faceret, utrum saeculum relinqueret an saeculo deserviret.25 Sed conpunctus a divina pietate et, credo, sancti Aemeliani oratione, aditum quaerere coepit occulte, qualiter clericus esse possit, quia publice propter terrenum dominum non audebat.26 Tamen, cum esset adhuc laicus, in nocte bis aut tertio de stratu suo consurgens, terrae prostratus, orationem fundebat ad Dominum.27 Nesciebat enim, quid caneret, quia litteras ignorabat.28 Videns autem saepius in oratorium litteras super iconicas apostolorum reliquorumque sanctorum esse conscriptas, exemplavit eas in codice.29 Cumque ad occursum domini sui clerici vel abbates assiduae convenirent, hic e iunioribus quem primum potuisset arcessire secretius interrogabat nomina litterarum, et ob hoc eas intellegere coepit.30 Antea autem, inspirante Domino, et legit et scripsit, quam litterarum seriem cognovisset.31 Exin mortuo Sigivaldo, ad antedictum senem properat, et cum eodem duos vel tres annos faciens, psalterium memoriae conmendavit.32 Quem eius germanus plerumque interficere voluit, cur nollet matrimonio copulari.33 Dehinc monachi ad eos additi sunt'.34 (3.) Impletis autem beatus Aemelianus diebus vitae suae et circiter nonagenaria aetate egrediens a corpore, Brachionem reliquid heredem.35 Hic, stabilito monasterio, obtenuit a Ranihilde, Sigivaldi memorati filia, multo terrarum spatio, quod ad hoc monasterium dereliquid.36 Erat enim saltus ex domo Vindiciacense.37 Hic vero de hoc egressus monasterio, Toronue venit, ibique aedificatis oratoriis, duo monasteria congregavit.38 Quodam autem tempore advenientes homines peregrini, reliquiae sanctorum detulerunt secum, quas super altare basilicae sancti Martini Turonus locaverunt, quasi in crastinum profecturi.39 Adfuit ei Brachio abba, qui vigilans in basilica, circa medium fere noctis vidit quasi globum ignis inmensi de sanctis pignoribus emicare et usque ad templi cameram cum lumine magno conscendere.40 Quod non est dubium aliquid fuisse divinum; nulli tamen de adstantibus aliis nisi illi tantum fuit ostensum.41 Post haec autem regressus est Arvernum ad priorem monasterium, in quo per quinque annos inhabitans, venit Turonus, stabilitisque abbatibus in monasteriis supradictis, Arvernum regressus est.42 Cum ad priorem cellulam resederet, in monasterium Manatinse, qui per incuriam abbatis intepuerat, ordinatur, ut scilicet eius studio congregatio ipsa canonicae regeretur.43 Erat enim castissimus conversationis, sed et alios strenue distringebat castam agere vitam.44 Qui erat suavis colloquio et blandus affectu, in transgressoribus vero regulae ita severus habebatur, ut aliquotiens putaretur esse crudelis; in ieiuniis vigiliisque et caritate perfectum reddiderat virum.45 Cumque tempus migrationis adpropinquaret, vidit in visum, sicut ipse beato Avito episcopo retulit, ductum se in praesentiam Domini aetheros et in hac Serafin extensis aus ipsam obumbraret maiestatem; Isaiam prophetam, extenso volumine, verba quae vaticinaturus erat voce magna clamare.46 Quem abba dum attonitus spectaret, expergefactus somniumque suum attente discntiens, et finem vitae suac, Domino revelante, cognosceret, dicit abbati, quem in priore statuerat monasterio: 'Locus ille secus fluvium, in quo oratorium facere conputabam, iocundus est valde.47 Ideo rogo, ut quod ego volui, tu expleas atque ibi ossa mea transferre non abnuas'.48 Quo migrante et in oratorio prioris cellulae sepulto, cum abba iniunctum cuperet opus explere, nutu Dei et calces coctos antiquitus et fundamentum in ea mensura qua ipse ponere cogitabat nanctus est.49 Perfectumque aedificium, detexit abbatis· sepulchrum.50 Quo patefacto, [ita] repperit corpusculum inlaesum, ut putaretur ante diem alterum fuisse defunctum; et sic cum gaudio, prosequente caterva monachorum, quam ipse edocuerat, in loco illo post duos annos translatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.99v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO. <<<     >>> XIII. INCIPIT DE SANCTO LUPICINO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik