monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO. <<<     >>> XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO.

1 Semper enim paupertas saeculi regiam reserat caeli atque utentes se non modo praeparat polo, vere etiam glorificatos miraculis inlustres esse declarat in mondo, quo fiat, ut, dum illa ergastularis contritionis revinctio paradisi ianuam patefacit, anima angelicis choris inserta, in requie sempiterna persultet; sicut nunc de beato Caluppane reclauso quod verum cognovimus prorsus silere nequimus.2 (1.) Hic autem ab ineunte aetate semper relegionis eclesiasticae bonum quaesivit et repperit, et apud monasterium Meletinsim termini Arverni conversus, in magna se humilitate fratribus praebuit.3 Erat enim summae abstenentiae, ita ut ab inaedia nimium adtritus cotidianam cum reliquis fratribus operam explere nequiret.4 Unde, ut mos est monachorum, magnum ei inproperium inferebant, dicente sibi praesertim praeposito: 'Qui non deliberat laborare, indigne postulat manducare'.5 Dum autem hic assidue uriretur his exprobrationum verbis, vallem haud procul a monasterio conspicatur, de cuius medio lapis, natura praebente, consurgens, provehitur in excelsum quasi in quingentis aut eo amplius pedibus, nullam penitus habens cum reliquis montibus circumpositis coniunctionem.6 Cuius vallis medium fluvius alluit, qui hunc montem placide contingens, dilabitur.7 In huius ergo lapidis scissuram, quod priscis quondam propter transitum hostium receptaculum fuit, heremita sanctus ingreditur, et exciso lapide, habitacula statuit, in qua nunc per scalam valde difficilem scanditur.8 Locus etenim ille tam difficilis est ad incedendum, ut etiam feris bestiis illuc accedere sit laboris.9 In hoc loco oratoriolum parvulum quodam modo fecit, cui oranti, ut ipse nobis cum lacrimis referre erat solitus, serpentes super caput eius saepius decidebant, et involventes se circa collum eius, non minimum ei inferebant horrorem.10 Sed quia diabolus ad speciem callidi serpentis habetur, non ambigitur, eius hanc fuisse inmissionis insidiam.11 Nam cum ille ad haec perstaret inmobilis nec moveretur minorum anguium ictibus, quadam die duo dracones inmensae magnitudinis ad eum ingressi, adsteterunt procul; quorum unus, ut arbitror ipse dux temptationis, validior altero erat, qui, erecto pectore, os suum contra os beati quasi aliquid musitaturus erexit.12 Ad ille timore perterritus, tamquam aeneus valde diriguit, nullumque penitus membrum movere potens neque manum elevare, ut signum beatae crucis obponeret.13 Cumque ambo diutissime in silentio constetissent, venit in mentem sancto per spiritum, ut orationem dominicam, etsi labia movere non poterat, vel corde clamaret.14 Quam dum tacitus loquitur, coeperunt paulatim membra eius, quae inimici fuerant arte revincta, dissolvi, et sentiens, se manum dextram habere iam liberam, ori signum beatae crucis inponit, rursumque conversus ad hydrum, pingit iterum crucem Christi adversus eum, dicens: 'Tune es ille qui protoplastum de paradisi habitacula proiecisti, qui germani dexteram parricidio cruentasti, qui Pharaonem, ut populum Dei persequeretur, armasti, qui ad extremum ipsum [illum] Hebreum populum, ut, invidia succendente, persequeretur Dominum, excitasti? Discede a servis Dei, a quibus saepius superatus discessisti confusus.15 Tune es enim in Cain proiectus, in Esau supplantatus, in Golia prostratus, in Iuda traditore suspensus; et in ipsa illa dominicae virtutis cruce cum potestatibus et dominationibus tuis triumphatus atque contritus es? Abde nunc, inimice, caput, et humiliare sub signaculo crucis divinae, quia non est tibi portio cum servis Dei, quorum est hereditas regnum Christi'.16 Haec et huiuscemodi sancto dicente crucemque per singula faciente, draco huius vixilli virtute confusus, vicissim se humilians, terrae subditur.17 Sed dum haec agerentur, ille alius circa pedes et tibias sancti in insidiis volvebatur.18 Cumque hunc ad pedes suos confusum sanctus heremita videret, orationem faciens, eum abire iussit, dicens: 'Vade retro, satanas, nihil mihi in nomine Christi mei poteris ultra nocere'.19 At ille usque limen cellulae egressus, sonum validum per inferiorem partem emisit et tanto cellulam fetore replevit, ut nihil aliud quam diabolus crederetur; nec ultra coram sancto aut serpens aut draco conparuit.20 (2.) Erat enim assiduus in opere Dei, nec vacabat ad aliud, nisi aut legeret aliquid aut oraret; etiam, cum parumper cibi caperet, semper orabat.21 Sumebat interdum piscem de flumine, rare quidem, sed cum voluisset, opitulante Domino, confestim aderat.22 Cibum panis non aliunde sumebat, nisi qui de monasterio mittebatur; si quis vero devotorum panes detulisset aut vinum, id in cibos deputabatur aegentium, in illorum dumtaxat qui ab eo aut signum salutare suscipere aut infirmitatum remedia sumere flagitabant; scilicet ut, quos per orationem saluti dabat, etiam cibi refectione foveret, illud Domini recolens, quod in euangelio de turbis, quas a diversorum morborum contagio sanaverat, dixit: Sed Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. 23 nec illud beneficium oculi arbitror, quod ei in loco illo divina pietas est largita.24 Nam cum a profundo vallis illius quasi stadia decim aqua deferretur, oravit ad Dominum, ut ei in ipso cellulae suae habitaculo fontis venam ostenderet; sed non defuit virtus illa caelestis, quae quondam sitientibus populis aquas produxit a silice.25 Statimque igitur ad huius orationem gutta laticis a caute prorumpens, coepit solum stillis frequentibus inrigare.26 At ille munus caeleste congaudens, concavum in lapide parvulam in modum cisternae faciens, tenentem quasi condia duo, limphas divinitus sibi indultas suscipiebat, de quibus tantum ei ministrabatur per dies singulos, quantum ipsi pueroque sufficeret, qui ei minister fuerat datus.27 (3.) Accessimus enim et nos ad locum cum beato Avito episcopo et omnia quae narravimus quaedam ab ipso relata cognovimus, quaedam oculis propriis inspeximus.28 A memorato autem pontifice diaconatus ac praesbiterii sortitus est gradum; multa populis diversis vexatos morbis remedia contulit.29 Nulli tamen cellulam egressus se praebuit contemplandum, nisi tantum per fenestellam extendens manum, salutare signaculum inponebat, et si a quoquam visitatus fuisset, ad hanc accedens speculam, orationem colloquiumque praebebat.30 Denique in hac religione cursum vitae consummans, quinquagesimo, ut opinor, aevi anno migravit ad Dominum.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.98v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO. <<<     >>> XII. INCIPIT DE AEMELIANO HEREMITA ET BRACHIONE ABBATE.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik