monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , IX. INCIPIT DE SANCTO PATROCLO. <<< >>> XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO.
1 Multi enim sunt gradus, per quos ad caelorum regna conscenditur, de quibus, ut opinor, et David dicit, quia: Accipientur ergo hi Ascensus in corde disposuit.2 gradus diversorum operum ad cultum divinum profectus, et nullus in his gressum figere potest, nisi fuerit, sicut saepe testati sumus, Dei adiutorio provocatus.3 Sic enim psalmographus in illo mediae profectionis gradu loquitur, dicens: Nisi Dominus aedificaveritQuod adiutorium non modo domum, in vanum laborant qui aedificant eam.4 martyres, verum etiam et illi quos sacrae vitae roboravit auctoritas iugiter inquerentes, ad hoc quod sitis desiderii spiritalis promebat alacres pervenerunt.5 Nam si ad martyrium mens accensa est, huius adiutorii opem poposcit martyr, ut vinceret; si ieiunii observantiam adhibere studuit, ut ab eo confortaretur, adflictus est; si castitati artus reservare voluit inpollutos, ut ab illo muniretur, oravit; si post ignorantiam paenitendo converti desideravit, ut ab eo nihilominus sublevaretur, cum lacrimis flagitavit, et si quid operis boni exercere eorum quispiam meditatus est, ut ab hoc adiutorio iuvaretur, expetiit.6 Per hos ergo scalae huius ascensus tam difficiles tamque excelsos, tam arduos, cum sint diversi, ad unum tamen Dominum per huius adiutorii ope conscenditur.7 Idcirco semper ille poscendus, ille quaerendus, ille invocandus erit, ut quod de bono mens concipit adiutorio suo ipse perficiat, de quo et nobis sine fine oportet dicere: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram,sicut et ille beatissimus, de quo nunc nobis futurus est sermo, qui inter diversas vel temptationes vel cruces saeculi semper huius adiutorii munimen expetiit.8 (1.) Fuit igitur apud insulam Vindunittam urbis Namneticae vir egregiae sanctitatis Friardus nomine reclausus, de cuius vita parumper ad aedificationem eclesiae dicere delectat animo, quia ignoro, si ab aliquo sit scripta.9 Hic ab infantia sua semper Deo devotus fuit atque pudicus.10 Factus autem vir, semper in Dei laudibus, semper in oratione, semper in vigiliis degebat; victus necessaria propriis manibus exigebat a terra; etsi in opera inter reliquos properaret, numquam ab oratione cessabat.11 Quod vicinis aut extraneis, ut mos rusticorum habet, ridiculum erat.12 Quodam vero die dum cum reliquis in segitem, culmis incisis, manipulos colligaret, examen miserabilium atque saevarum muscarum, quas vulgo vespas vocant, repperiunt.13 Cumque acerrime messores, emissis aculeis, lacerarent, undique circumeuntes messem, locum illum in quo haec adunatae erant transiliunt atque inridendum beatum Friardum adloquuntur dolosae, dicentes: 'Veniat benedictus, veniat relegiosus, qui orare non desinit, qui crucem auribus et oculis semper inponit, qui viis iteneris sui salutaria vixilla praemittit; ipse metat super examen, ipse eum sua oratione mitescat'.14 Tunc [ille] quasi ad confusionem dominicae virtutis haec verba suscipiens, provolutus terrae, orationem fudit ad Dominum; et accedens, facto desuper signo crucis, ait: AdiutoriumAd hanc eius orationem nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.15 confestim omnes vespae se infra antrum, unde egressae fuerant, abdiderunt.16 Ille vero ad spectaculum omnium messem desuper inlaesus expediit.17 Quod non sine miraculo inridentibus fuit, eo quod Dominus in se sperantem ad confusionem eorum sic dignatus fuerit roborare.18 Denique poet haec, cum in arbore pro quadam necessitate ascendisset, subito conliso sub pedibus ramo, ruere coepit, cadensque deorsum, per singulos quos percutiebat ramos Christi beatissimum nomen invocabat, dicens: 'Christe omnipotens, salva me'.19 Cumque pervenisset ad terras, nihil est nocitus, sed aiebat semper: Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.(2.) His et aliis virtutibus animatus, coepit infra secreta cordis tacitus cogitare, dicens: 'Si crux Christi et invocatio nominis eius atque adiutorium postulatum ab eo tantam potentiam habet, ut aspera quaeque mundi devincat, periculosa obruat, temptationum atra depellat et omnia quae eunt saeculi huius oblectamenta pro nihilo reputata fastideat, quid mihi et mundo, nisi ut, relictis omnibus quae eius sunt, in illius vacare solius debeam obsequiis, cuius nominis invocatione a periculis sum salvatus iniquis?' Et egressus ab hospitiolo suo, oblitus parentes et patriam, heremum petiit, ne in saeculo habitanti inpedimentum aliquod de oratione mundi sollicitudo conferret.20 Ipse quoque et abba Sabaudus, qui quondam regie Chlotarii minister fuerat, paenitentiam accipientes, Vindonitensim Namnetici territurii insola sunt adgressi.21 Habebant autem secum et Secundellum diaconem.22 Abba vero, ablata de aratro Domini manu, ab insola discedens, ad monasterium rediit, nec multo post occultis causis gladio est peremptus.23 Sanctus vero Friardus cum Secundello diacono in supradicta insola stetit immobilis.24 Habebat tamen uterque eorum propriam cellulam, sed procul a se positam.25 Cumque strenuae in oratione persisterent, nocte Secundello diacono apparuit temptator in specie Domini, dicens: 'Ego sum Christus, quem cotidie deprecaris.26 Iam enim sanctus effectus es, et nomen tuum in libro vitae cum reliquis sanctis meis adscripsi.27 Egredere nunc ab hac insola et vade, fac sanitates in populos'.28 His et ille inlectus deceptionibus, discessit ab insola nec satelliti nuntiavit.29 Tamen, cum infirmis in nomine Christi manus inponeret, sanabantur. Regressus autem [valde] post multum tempus ad insolam, venit ad socium cum vana gloria, dicens: 'Abii enim extra insolam et virtutes multas in populis feci'.30 Cumque conterritus ille interrogaret, quid hoc sibi vellet, cuncta quae gesserat simpliciter pandit.31 At senior obstupiscens suspiransque et lacrimans, ait: 'Vae nobis, in quantum audio, a temptatore delusus es! Vade, age paenitentiam, ne ultra tibi praevaleant eius doli!' Quod ille intellegens et perisse se timens, cum fletu ad pedes eius prosternitur, rogans, ut pro se Dominum deprecaretur.32 [Et ille]: 'Vade', inquid, 'et pariter eius omnipotentiam pro salute animae tuae poscamus.33 Non est enim difficilis Dominus se confitentibus miserere, cum ipse per prophetam dicat: Orantibus autem illis, Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat'.34 advenit iterum temptator in similem speciem ad Secundellum diac.35 , dicens: 'Nonne praeceperam tibi, eo quod oves meae morbidae essent et pastorem indigerent, ut egrederes et visitares atque opem sanitatis eis tribueres?' Et ille: 'In veritate enim conperi, quod seductor sis, neque te Deum credo, cuius te speciem mentiris habere.36 Tamen, si Christus es, crucem tuam, quo reliquisti, ipsam ostende, et credam tibi'.37 Cumque non ostenderet, diac.38 crucem Domini in os eius faciens, confusus evanuit.39 Rursumque ad eum veniens cum multitudine daemonum, tanta eum caede mactavit, ut vix putaretur evadere.40 Et discedens, nusquam conparuit.41 Idem postea diaconus in summa sanctitate perdurans, die debito defunctus est.42 (3.) Beatus vero Friardus cum magnis virtutibus effulgeret, quadam vice effractae vento ab arbore ramum, quem, ut ferunt, ipse inseruerat, collegit, conpositumque, baculum sibi exinde, quem manu gereret, fecit.43 Poet multum vero tempus iam arefactam virgam in terra plantavit, infusaque aqua saepius, baculus ille frondes emisit et poma, atque infra duos aut tres annos in magna arboris proceritate distentus excrevit.44 Quod cum grande miraculum, populis cernentibus, haberetur, et cotidie ad hanc visendam inmanis turba conflueret, ut etiam ipsam remotionem insulae virtus prodita publicaret, sanctus Dei, ne vanae gloriae labe subrueret, arborem, arrepta secure, succidit.45 Rursumque sanctus alterius arboris ruinam cernens, quae acta venti violentia floribus plena corruerat, misericordia motus oravit, dicens: 'Ne pereat, quaeso, Domine, huius arbustae fructus, quae, te iubente, florum ornamenta produxit; sed potius a te incrementum reparationis indultum, fructuum adipisci mereatur effectum'.46 Et haec dicens, accepta secure, amputata arboris columna, super radices, quae adhuc haerebant [solo], columnam ipsam in modum sudis fecit acutam, eamque terrae defixit.47 Mox ligatis sine radice radicibus, ad praestinum restituta statum, flores qui aruerant viruerunt; ipsoque anno haec arbor fructus cultori suo restituit.48 Credo ego de misericordia Dei, quod miraculum praesens exegit loqui, quia obtenere potuit hic oratione sua vitam mortuis a Domino inpertiri, qui obtenuit arbores aridas in rediviva viriditate frondescere.49 (4.) Idem cum plerumque transitum suum fratribus praediceret, quadam die tactus a febre, dicit suis: 'Ite ad Felicem episcopum et nuntiate ei discessum meum, dicentes: „Frater tuus Friardus dicit: „'Ecce, consummatum cursum vitae huius, de hoc mundo absolvor et, ut certior sis de hoc verbo, die dominica transitum accipio et vado ad requiem quam mihi promisit rex aeternus Deus.50 Veni, obsecro, et videam te, priusquam obiam'".51 Cumque ille occasione nescio qua deteneretur, mandatum misit, dicens: 'Rogo, si fieri potest, ut me modicum susteneas, donec, moris actionum dissolutis, ad te usque perveniam'.52 Revertentibus vero nuntiis et ista dicentibus, cum iam lectulo decubaret, ait: 'Surgamus ergo et susteneamus fratrem nostrum'.53 O virum sanctitate ineffabilem, qui quamquam festinaret dissolvi et cum Christo esse, non tamen oblitus caritatem, obtenuit apud Dominum adhuc esse in mundo, ut fratrem cerneret spiritali intuitu.54 Sed nec illum infime reor fuisse meriti, cuius adventu Dominus huius sancti dilatare dignatus est dies.55 De qua tarditate accepto nuntio, protinus quiescente febre, sanus surrexit a lectulo.56 Post multum vero tempus, adveniente episcopo, a febre corripitur, ingressoque ad se salutat et osculatur, dicens: 'Grandes mihi moras de itenere debito facis, o sanctae sacerdos!' Quibus vigilantibus, nocte, quae erat dominica, mane facto, tradidit spiritum.57 Quo emisso, mox omnis cellula ab odore suavitatis repleta tota contremuit; unde indubitatum est, angelicam ibidem adfuisse virtutem, quae sancti meritum signans, cellulam divinis faceret aromatibus efflagrare.58 Cuius gloriosum corpus sacerdos ablutum recondit in tumulo, Christus animam suscepit in caelo, relinquens terrigenis exempla virtutum.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.97r
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , IX. INCIPIT DE SANCTO PATROCLO. <<< >>> XI. INCIPIT DE SANCTO CALUPPANE RECLAUSO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik