monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX. INCIPIT DE SANCTO PATROCLO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , VIII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO LUGDONENSI EPISCOPO. <<<     >>> X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., IX. INCIPIT DE SANCTO PATROCLO.

1 Cum egregia Moysei vatis prudentia ad conformandum divinae discensionis tabernaculum iuxta ipsum oris dominici praeceptum fabricare disponeret, atque ad hoc eundemque apparatum multa congerere iussus non haberet cuncta in regestu prumptuarii, quae ab ipso Domino ostensa fuerant in montis ardui summitate, iussit commoneri populum, ut offerret unusquisque pro viribus quiddam muneris Deo; et hoc non ex necessitate, sed sponte.2 Offerebant ergo donaria auri argentique, aeris ac ferri metalla, gemmarum etiam micantium pulchritudinis ac fila bissi duplicati coccique bis torti; nonnulli pelles arietum rubricatas pilosque caprarum.3 Sed cum haec omnia doctores eclesiarum esse allegorica tradidissent et in reliquis donariis gratiarum genera demonstrassent, in illis caprarum pilis laudationum verba conparaverunt.4 Ita nunc et nos steriles sensu, inperiti studio, squalentes in actu, etsi aurum argentumque vel gemmas filaque duplicata ac torta non offerimus, saltim vel pilos caprarum, id est verba, quae sanctorum atque amicorum Dei prodant miracula, in eclesia sancta porregimus, ut legentes eo incitentur studio, quo sancti meruerunt scandere polum.5 Ergo quia nobis de beati Patrocli vita nuper data relatio quaedam prodidit, non omittenda sed manifestanda curavi; et licet sermone rustico, non tamen oculi arbitratus sum, quae Deus gessit per famulum suum.6 (1.) Igitur beatissimus Patroclus, Biturigi territurii incola, Aetherio patre progenitus, cum decim esset annorum, pastor ovium distinatur, fratre Antonio traditum ad studia litterarum.7 Erant enim non quidem nobilitate sublimes, ingenui tamen; cumque quodam meridie hic ab scolis, iste a grege commisso ad capiendum cibum paterno in hospitio convenissent, dixit Antonius fratri suo: 'Discede longius, o rustice.8 Tuum est enim opus oves pascere, meum [vero] litteris exerceri; qua de re nobiliorem me ipsius officii cura facit, cum te huius custodiae servitus vilem reddit'.9 Quod ille audiens et hanc increpationem quasi a Deo sibi transmissam putans, reliquit oves in campi planitiae et scolas puerorum nisu animi agile atque cursu velocissimo expetivit, traditisque elementis ac deinceps quae studio puerili necessaria erant, ita celeriter, memoria opitulante, inbutus est, ut fratrem vel in scientia praecederet vel alacritate sensus, adnuente divini Numinis auxilio, anteiret.10 Dehinc Nunnioni, qui quondam cum Childebertho Parisiorum rege magnus habebatur, ad exercendum commendatus est.11 A quo cum in summa amoris diligentia nutriretur, ita se humilem atque subiectum omnibus praebebat, ut omnes eum tamquam proprium parentem in summa bonitate diligerent.12 Regressusque ad domum, patre defuncto, repperit matrem suam adhuc superstitem.13 Cui illa ait: 'Ecce genitor tuus, o dulcissime nate, obiit; ego vero absque solatio degeo.14 Requiram puellam pulchram ingenuamque, cui copulatus solatium praebeas maternae viduitati'.15 At ille respondit: 'Non coniungor mundanae coniugi, sed quae concepit animus cum Domini voluntate perficiam'.16 Cui cum genetrix non intellegens quaereret, quid hoc esset, prodere noluit, sed abiit ad Archadium Biturigae urbis episcopum petiitque, sibi comam capitis tondi adscirique se in ordine clericorum.17 Quod episcopus, Domino volente, sine mora conplevit.18 Nec multo post diaconatus officium sumens, vacabat ieiuniis, delectabatur vigiliis, exercebatur lectione atque in oratione assidua prumptus effundebatur, ut nec ad convivium mensae canonicae cum reliquis accederet clericis.19 Quod audiens archidiaconus, frendens contra eum, ait: 'Aut cum reliquis fratribus cibum sume, aut certe discede a nobis.20 Non enim rectum videtur, ut dissimules cum his habere victum, cum quibus eclesiasticum implere putaris officium'.21 (2.) Non est enim de his servus Dei commotus animo, qui iam heremi sitiebat adire secretum; sed egressus ab urbe memorata, venit ad vicum Nereensim, ibique aedificato oratorio ac sancti Martini reliquiis consecrato, pueros erudire coepit in studiis litterarum.22 Veniebant autem ad eum infirmi et sanabantur, atque inergumini nomen eius confitentes emundabantur; nec ei erat solitudo, ut voluerat, sed patefacta virtus publicum usquequaque reddebat.23 Tunc pro auspitio quoddam brevibus conscriptis, posuit super altare, vigilans et orans tribus [diebus et tribus] noctibus, ut, quid ei Dominus agere iuberet, dignaretur manifestissime declarare.24 Sed pietatis divinae inclita miseratio, quae eum [iam] praesciens heremitam esse decreverat, brevem illum accipere iubet, ut ad heremum properaret.25 Ille autem in cellula qua degebat, congregatis virginibus, monasterium instituit puellarum, nihil de omni labore suo quod ibidem adgregaverat, cum abscederet, sumens, nisi rastrum unum unamque bipennem.26 Ingressusque altas silvarum solitudines, venit ad locum qui dicitur Mediocantus.27 Ibique constructam cellulam, in opere quo supra diximus Deo vacabat, atque inibi, cum multos inerguminos, manu inposita, per signum crucis effugatis daemonibus, menti integra reddidisset, unus ad eum adductus est rabidus, qui rictibus patulis dentibusque cruentis quod attingere poterat dentibus propriis laniabat.28 Pro quo per triduum in oratione prostratus, obtenuit ad illam divinae miserationis potentiam, ut, mitigato furore, leto obnoxius mundaretur, inmissisque in os eius digitis, fugato feralis atrocitatis spiritu, personam restituit incolomitati.29 Nullas enim ante eum vires habere poterat persuasionis iniquae praestigium.30 Nam sicut hos qui vexabantur emundabat, ita et quae inmittebat occultae atrocia auctor criminis repellebat crucis sacratissimae per virtutem.31 Nam Leubellae cuidam feminae, cum per luem illam inguinariam diabolus Martinum mentitus oblationes, quibus quasi populus salvaretur, iniquiter obtulisset; haec ad sanctum dilatae, non solum, revelante Spiritu sancto, evanuerunt, verum etiam ipse incentor malorum sancto teterrimus apparens, quae nequiter gesserat est professus.32 Transfigurat enim se saepe diabolus in angelum lucis, ut hac fraude decipiat innocentes.33 Sed cum ei multas intentaret insidias, ne hic ascenderet, unde ille corruerat, inmisit ei cogitationem, ut, praetermisso heremo, ad saeculum reverti deberet.34 Sed hic sanctus, cum virus crassari sensisset in pectore, in oratione prostratus petebat, ut nihil aliud, nisi quod Deo esset placitum, exerceret.35 Tunc apparuit ei angelus Domini per visum, dicens: 'Si vis mundum videre, ecce columna, in qua ascendens, contemplare omnia quae geruntur in eo!'.36 Erat enim ante eum per ipsam visionem columna mirae celsitudinis collocata, in qua ascendens, vidit homicidia, furta, caedes, adulteria, fornicationes vel omnia prava quae geruntur in mundum.37 Et discendens, ait: 'Ne, quaeso, Domine, revertar ad has pravitates, quas dudum te confessus oblitus sum'.38 Tunc ait illi angelus, qui cum eo loquebatur: 'Desine ergo quaerere mundum, ne pereas cum eo, sed potius vade in oratorium, in quo Dominum deprecaris; et quod ibi inveneris, hoc tibi erit consolatio in peregrinatione tua'.39 Ingressusque cellulam oratorii, invenit tegulam fictiliam, in qua signum crucis dominicae erat expressum; agnoscensque munus divinum, intellexit, sibi ad omnia mundanae persuasionis incitamenta hoc esse inexpugnabile munimentum.40 (3.) Post haec aedificavit monasterium Columbariense in milibus quinque a cellula heremi, in qua habitabat, et congregatis monachis, ut solitudinem libero potius fungeretur arbitrio, abbatem instituit, qui gregi monasteriali praeesset.41 Octavum enim et decimum in hoc heremi loco expleverat annum.42 Tunc congregatis fratribus, transitum suum adnuntians, obiit in senectute bona, sanctitate praecipua.43 Qui aquis ablutus feretroque inpositus, ferebatur ad monasterium suum, ubi se vivens sepelire mandaverat.44 Tunc archipresbiter Nereensis vici, collecta clericorum cohorte, voluit vi auferre glebam sancti corpusculi, videlicet ut ad vicum suum, unde egressus fuerat, sepeliretur.45 Sed cum furibundus veniens vidisset a longe pallam quae sanctus tegebat artos eximio albere nitore, ita nutu Dei est metu perterritus, ut omni velocitate revocaret ab animo, quod male conceperat levitatis arbitrio, coniunctusque psallentio in exequiis sancti progressus, tumulavit eum cum reliquis qui aderant fratribus in ipso Columbariense monasterio.46 Ad cuius sanctum sepulchrum Prudentia caeca cum alia Lemovicina puella similiter lumine viduata, ut sepulchrum sanctum in oratione osculatae sunt, lumen recipere meruerunt.47 Maxonidius autem post quintum caecitatis suae annum, hoc tumulum sanctum adiit, lumenque recepit.48 Inergumini vero Lupus, Theodulfus, Rucco, Scopilia, Nectariola, Tacihildis ad hoc sancti tumulum sunt mundati; sed et puellae duae de Lemovicino venientes, oleo quod ipse sanctus benedixit perunctae, a nequitia qua obsedebantur mundatae sunt.49 Et cotidie ibidem ad corroborandam fidem degentium operatur Dominus, qui perpetualiter glorificat sanctos suos.50 EXPLICIT DE SANCTO PATROCLO.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.95v

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , VIII. INCIPIT DE SANCTO NICETIO LUGDONENSI EPISCOPO. <<<     >>> X. INCIPIT DE SANCTO FRIARDO RECLAUSO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IX. INCIPIT DE SANCTO PATROCLO.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik