monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????. <<< >>> VII. INCIPIT DE SANCTO GREGORIO EPISCOPO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO.
1 Nobilitatis mundanae fastigium semper inhiat cupiditatibus, gaudet honoribus, inflatur occursibus, litibus forum pulsat, rapinis pascitur, calumniis delectatur, rubiginosi auri talenta desiderat, et dum parva possedere videtur, ut adglomeret plurima, magis accenditur, ingeritque ei congeries auri sitim ardua possedendi, sicut Prudentius ait: Auri namque famis parto fit maior ab auro.2 Unde fit, ut, dum gaudet pompis saeculi et vanis honoribus oblectari, nihil ei de mansuris dignitatibus in memoriam revocetur; nec respicit ad ea quae non videntur, dummodo illa qua satiari animum putat inoportune possedeat.3 Sed sunt qui se de his nexibus, tamquam avis de muscipulis evolantes et ad altiora tendentes, mentis alacrioris ingenio absolverunt, ac relictis exorisque terrenis facultatibus, totis se viribus ad illa quae sunt caelestia aptaverunt, sicut sanctus Gallus incola Arvernae urbis, quem a Dei cultu abstrahere non potuit nec splendor generis nec celsitudo senatorii ordinis nec opolentia facultatis; quem separare a Dei amore non potuit non dilectio patris, non matris blanditiae, non amor nutricum, non obsecundatio baiolarum; sed his omnibus pro nihilo deductis et tamquam stercus exosis, Dei se dilectioni, Dei se officio vovens, monasteriali se districtione subegit.4 Sciebat enim, iuvenilis fervoris flammas non aliter posse devincere, nisi censurae canonicae et disciplinae severissimae subderetur.5 Sciebat enim, se ab humilitate saeculi ad altiora sublevaturum et per patientiam tolerationis ad illam excelsi apicis gloriam evecturum.6 Quod postea probavit eventus.7 (1.) Sanctus denique Gallus ab adolescentia sua devotas Deo esse coepit, diligensque ex tota anima Dominum, et ea quae Deo dilecta esse noverat dilegebat.8 Pater eius Georgius nomine, mater vero Leucadia ab stirpe Vetti Epagati discendens, quem Lugduno passum Eusebi testatur historia.9 Qui ita de primoribus senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius.10 Cumque ei pater cuiusdam senatoris filiam quaerere velit, ille, adsumpto secum uno puerulo, monasterium Crononensim expetiit, sexto situm ab Arverna urbe miliario, suppliciter abbatem exorans, ut ei comam capitis tondere dignaretur.11 At ille videns prudentiam atque elegantiam pueri, nomen inquaerit, interrogat genus et patriam.12 Ille vero Gallum se vocitare pronuntiat, civem Arvernum, Georgi filium senatoris.13 Quem abba ut cognovit de prima progenie esse progenitum, ait: 'Bene desideras, fili, sed primum oportet haec in patris tui deferri notitiam; et si hoc ille voluerit, faciam quae deposcis'.14 Denique abba pro hac causa nuntios mittit ad patrem, interrogantes, quid de puero observari iuberet.15 At ille parumper contristatus, ait: 'Primogenitus', inquid, 'erat mihi, et ideo eum volui coniugio copulari; sed si eum Dominus ad suum dignatur adscire servitium, illius magis quam nostra voluntas fiat'.16 Et adiecit: 'Quicquid vobis infans, Deo inspirante, suggesserit, adimplete'.17 (2.) Tunc abba ista, nuntiis referentibus, discens, puerum clericum fecit Erat autem egregiae castitatis et tamquam senior nihil perversae appetens, a iocis se etiam iuvenilibus cohibebat, habens mirae dulcedinis vocem cum modulatione suavi, lectioni incumbens assiduae, delectans ieiuniis et abstenens se multum a cibis.18 Quem cum beatus Quintianus episcopus ad eundem monasterium veniens cantantem audisset, non eum permisit ultra illuc reteneri, sed secum ad civitatem adduxit et ut caelestis pater in dulcedine spiritali nutrivit.19 Cumque, defuncto patre, vox eius magis ac magis, die adveniente, conponeret, atque idem in populis maximum haberet amorem, nuntiaverunt haec Theodorico regi; quem dicto citius arcessitum tanta dilectione excoluit, ut eum proprio filio plus amaret; a regina autem eius simili amore dilegebatur non solum pro honestate vocis, sed etiam pro castimonia corporis.20 Nam tunc Theodoricus rex ex civibus Arvernis clericos multos adduxit, quos Trevericae eclesiae ad reddendum famulatum Domino iussit adsistere; beatum vero Gallum a se nequaquam passus est separari.21 Unde factum est, ut, eunte rege in Agripinam urbem, et ipse abiret simul.22 Erat autem ibi fanum quoddam diversis ornamentis refertum, in quo barbaries proxima libamina exhibens, usque ad vomitum cibo potuque replebatur; ibique et simulacra ut deum adorans, membra, secundum quod unumquemque dolor attigisset, sculpebat in ligno.23 Quod ubi sanctus Gallus audivit, statim illuc cum uno tantum clerico properat, accensoque igne, cum nullus ex stultis paganis adesset, ad fanum adplicat ac succendit.24 At illi videntes fumum delubri ad caelum usque conscendere, auctorem incendii quaerunt inventumque evaginatis gladiis prosequuntur.25 Die vero in fugam versus, aulae se regiae condidit.26 Verum postquam rex quae acta fuerant, paganis minantibus, recognovit, blandis eos sermonibus linivit et sic eorum furorem inprobum mitigavit.27 Referre enim saepe erat solitus vir beatus haec cum lacrimis et dicebat: 'Vae mihi, quia non persteti, ut in hac causa finirer'.28 Fungebatur [enim] eo tempore diaconatus officium.29 (3.) Denique cum beatus Quintianus episcopus ab hoc saeculo, Domino iubente, transisset, sanctus Gallus apud urbem Arvernam eo tempore morabatur.30 Cives autem Arverni ad domum Inpetrati presbiteri, eiusdem abunculi, convenerunt, conquaerentes de obitu sacerdotis et, qui in eius locum deberet substitui, requerentes.31 Quod diutissime pertractantes, regressus est unusquisque ad semetipsum.32 Post quorum discessum sanctas Gallus vocat unum e clericis, et inruente in se Spiritu sancto, ait: 'Quid hii musitant? quid cursitant? quid retractant? Vacuum est', inquid, 'opus eorum! Ego ero episcopus; mihi Dominus hunc honorem largire dignabitur! Tu vero cum me redire de praesentia regis audieris, accipe equum decessoris mei stratam, et egrediens in obviam, exhibe mihi.33 Quod si audire dispexeris, cave, ne te in poeterum paeneteat'.34 Cumque haec loqueretur, super lectulum decumbebat.35 Tunc iratus contra eum clericus, cum multa exprobaret, elisum super spondam lecti latus eius laesit, turbidusque discessit.36 Quo discedente, ait Inpetratus presbiter ad beatum Gallum: 'Audi, fili, consilium meum.37 Noli penitus retardare, sed vade ad regem et nuntia ei quae hic contigerint.38 Et si ei inspirat Dominus, ut tibi hoc sacerdotium largiatur, magnas Deo referimus gratias; sin aliud, vel ei qui ordinatus fuerit commendaris'.39 Ille vero abiens, quae de beato Quintiano contigerant regi nuntiavit.40 Tunc etiam et Aprunculus Treverorum episcopus transiit; congregatique clerici civitatis illius, ad Theodoricum regem sanctum Gallum petebant episcopum.41 Quibus ille ait: 'Abscedite et alium requerite; Gallum enim diaconem alibi habeo distinatum'.42 Tunc elegentes sanctum Nicetium episcopum acceperunt; Arverni vero clerici cum consensu insipientium facto et multa munera ad regem venerunt.43 Iam tunc germen illud iniquum coeperat fructificare, ut sacerdotium aut vinderetur a regibus aut conpararetur a clericis.44 Tunc hii audiunt a rege, quod sanctum Gallum habituri essent episcopum.45 Quem presbiterum ordinatum, iussit rex, ut, datis de publico expensis, cives invitarentur ad aepulum et laetarentur ob honorem Galli futuri episcopi.46 Quod ita factum est.47 Nam referre erat solitus, non amplius donasse pro episcopatu quam unum treantem coco, qui servivit ad prandium.48 Post haec rex, datis ad solatium eius duobus episcopis, Arvernis eum direxit.49 Clericus vero ille qui super spondam latus eius inliserat Viventius nomine ad occursum pontificis secundum verbum illius properat non sine magno pudore et se simulque equum quem iusserat repraesentat.50 Ingressis utrisque in balneo, dolorem latent, quem ab inpulsu superbiae eius clerici incurrerat, clementer inproperat, magnam ex hoc ei ingerens verecundiam, non cum ira, sed tantum ioco spiritali delectans.51 Igitur exinde cum multo psallentio in civitatem suscipitur et in sua eclesia episcopus ordinatur.52 (4) Iam vero adsumpto episcopatu, tanta humilitate tantaque caritate cum omnibus usus est, ut ab omnibus dilegeretur.53 Patientiam vero ultra hominum mores habens, ita ut, si dici fas est, Moysi conpararetur ad diversae iniurias sustenendas.54 Unde factum est, ut a presbitero suo in convivio percussus in capite ita se quietum reddiderit, ut nec sermonem quidem asperum respondisset; sed omnia quae ei accedebant patienter ferens, in Dei hoc arbitrio, a quo se petebat enutriri, iactabat.55 Nam et Evodius quidam ex senatoribus presbiter, cum [eum] in convivio eclesiae multis calumniis atque convitiis lacessisset, consurgens sacerdos, loca basilicarum sanctarum circuibat.56 Tamen cum hoc Evodio fuisset perlatum, poet eum cursu veloci diregens et se ante pedes eius in ipsam plateam prosternens, veniam petiit, deprecans, ut eum oratio eius cum omnipotente Iudice non fuecaret.57 At ille benigne eum collegens, cuncta quae locutus fuerat clementer indulsit, eum arguens, ne haec ultra contra sacerdotes Domini auderet appetere, quia ipse episcopatum numquam promereretur accipere.58 Quod postea probavit eventus.59 Nam cum in Gabalitano ad episcopatum iam electus, iam in cathedram positus, iam cuncta parata, ut benediceretur episcopus, ita subito contra eum omnis populus consurrexit, ut vix vivus possit evadere.60 Qui postea presbiter transiit.61 (5.) Apud Aurilianensim autem urbem, incriminato ab iniquis Marco episcopo et in exilium truso, magnus episcoporum conventus est adgregatus, Childebertho rege iubente; in qua synodo cognoscentes beati episcopi, hoc esse vacuum quod contra eum fuerat musitatum, eum civitati et cathedrae suae restituunt.62 Denique tunc in servitio sancti Galli Valentinianus diaconus, qui nunc presbiter habetur atque vocalis, abiit.63 Cumque, episcopo alio missas dicente, diaconus ille propter iactantiam potius quam propter Dei timorem cantare velet, a sancto Gallo prohibebatur, dicente sibi: 'Sine', inquid, 'fili, quando, Domino iubente, nos celebraverimus solemnia, tunc et tu canere debes.64 Nunc eius clerici concinant, qui consecrat missas'.65 At ille, et tunc se posse, pronuntiat.66 Cui sacerdos: 'Fac, ut libet; nam quod volueris non explebis'.67 Ille quoque neglegens mandatum pontificis, abiit et tam deformiter cecinit, ut ab omnibus inrideretur.68 Adveniente autem alia dominica, dicente saepe dicto pontifice missas, iussit eum abire: 'Nunc', inquid, 'in nomine Domini quod volueris explicabis'.69 Quod cum fecisset, in tantum vox eius praeclara est, ut ab omnibus laudaretur.70 O beatum virum, cui talis gratia concessa est, ut sicut animae ita et cum eo voces hominum sub eius potestate consisterent, quas et, cum voluit, cantu prohibuit et, cum libuit, cantare permisit.71 (6.) Praestitit enim Deus et alia miracula magna per illum.72 Nam cum Iulianus defensor, presbiter deinceps, dulcissimae voluntatis homo, a quartano typo correptus, graviter cruciaretur, lectulum sancti sacerdotis expetiit; in quo decubans, a lectuaria ipsa coopertus, paululum obdormiens, ita sanatus est, ut nec confractus postea ab hac infirmitate fuisset.73 Cum autem Arverna civitas maximo incendio cremaretur, et hoc sanctus comperisset, ingressus eclesiam, diutissime Dominum ante sanctum altare cum lacrimis exoravit, surgensque, euangelia conprehensa apertaque, in obviam se ignis obtulit.74 Quae contra parata, protinus ad aspectum eius ita omne incendium est extinctum, ut nec favillae quidem in eo igneae remansissent.75 Sub eius autem tempore magno terrae motu Arverna civitas est concussa; sed cur hoc accederit, ignoramus.76 Hoc tamen scimus, quod nullum ex populo laesit.77 Cum autem lues illa quam inguinariam vocant per diversae regiones desaeviret et maximae tunc Arelatensim provintiam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat.78 Cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in similitudine nivis candidam efferebat et ait ad eum: 'Bene enim te, o sacerdos, prospectat divina pietas pro populo tuo supplicantem; ideoque ne timeas, exaudita est enim oratio tua; et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque, te vivente, in regione ista ab hac strage deperiet.79 Nunc antem noli metuere; post octo vero annos time'.80 Unde manifestum fuit, transactis his annis eum a saeculo discessisse.81 Expergefactus autem et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod [et] per caelestem nuntium confortare dignatus est, rogationes illas instituit, ut media quadragesima psallendo ad basilicam beati Iuliani martyris itinere pedestri venirent.82 Sunt autem in hoc itenere quasi stadia 360. Cum antem regiones alias, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit.83 Unde ego non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus, oves suas devorari, defendente Domino, non videret (7.) Sed veniamus ad illud tempus, cum eum Dominus de hoc mundo iussit adsumi.84 Cum gravatus incommodo decubaret, ita febris interna omnia membra eius depavit, ut capillos vel barbam simul amitteret.85 Sciens autem, se, revelante Domino, post triduum migraturum, convocat populum et omnibus, confracto pane, communionem sancta ac pia voluntate largitur.86 Adveniente autem die tertia, quae erat dominica dies, qua civibus Arvernis inmanem intulit luctum, albiscente iam caelo, interrogat, quid in eclesia psallerent.87 Dixerunt, benedictionem eos psallere.88 At ille, psalmum quinquagesimum et benedictionem decantatam, vel alleluiatico cum capitello expleto, consummavit matutinos.89 Quo perfuncto officio, ait: 'Vale dicimus vobis, fratres'.90 Et haec dicens, extensis membris, spiritum caelo intentum praemisit ad Dominum.91 Transiit autem aetatis suae anno sexagesimo quinto, episcopatus vero sui septimo et vigesimo anno.92 Exinde ablutus atque vestitus in eclesiam defertur, donec conprovintiales ad eum sepeliendum convenirent.93 Magnum enim ibi miraculum ostensum populis fuit, quod sanctus Dei, adtracto dextro pede in feretro, se in aliud latus, quod erat versus altari, contulit.94 Dum haec agerentur, rogationes illae, quae post pascha fiunt, caelebrabantur.95 Iacuit autem in eclesia triduo, assiduo instante psallentio cum magna frequentia populi.96 Episcopis autem quarta die advenientibus, eum de eclesia levaverunt, et portantes in sancti Laurenti basilicam, sepeliunt.97 Iam vero in exsequiis eius quantus planctus, quanti populi adfuere, enarrari vix potest.98 Mulieres cum lucubribus indumentis, tamquam si viros perdidissent, similiter et viri, obtecto capite, ut in exsequiis uxorum facere mos est, ipsi quoque Iudaei, accensis lampadibus, plangendo prosequebantur.99 Omnes tamen populi una voce dicebant: 'Vae nobis, qui post hac die numquam similem merebimur habere pontificem'.100 Et quia, ut diximus, conprovintiales longe distabant nec celerius venire potuerant, ut mos rusticorum habetur, glebam super beatum corpus posuere fideles, quo ab aestu non intumesceret.101 Quam cespitem post eius exsequias mulier quaedam et vere, ut ego diligenter inquisivi, virgo purissima et devota Deo Meratina nomine ab aliis eiectam collegit et in orto suo posuit, infusaque saepius aqua, Domino incrementum dante, vivere fecit.102 De qua cespite infirmi non solum auferentes atque bibentes herbam, sanabantur, verum etiam fidelis super eam oratio suffragium merebatur.103 Quae postea per incuriam, virgine migrante, deperiit.104 Denique ad sepulchrum eine multae virtutes ostensae sunt.105 Nam quartanarii vel diversis febribus aegroti, ut ad beatum tumulum fideliter attingunt, protinus hauriunt sanitatem.106 Valentinianus igitur cantor, cui supra meminimus, qui nunc presbiter habetur, cum diaconatus fungeretur officium, a typo quartano corripitur, ac per multos dies in magna defectione laborans.107 Factum est autem, ut in die accensus huius febris loca sancta circuire disponeret orans, veniensque ad huius sancti sepulchrum, prostratus ait: 'Memor esto mei, beatissime ac sanctae sacerdos.108 A te enim edocatus, doctus ac provocatus sum.109 Memor esto alumni proprii, quem amore unico dilexisti, et erue me ab hac qua deteneor febre'.110 Haec effatus, herbolas, quae ob honorem sacerdotis tumulo respersae fuerant a devotis, collegit; et, quia virides erant, ori applicat, dentibus decerpit, sucumque earum degluttit.111 Praeteriit enim dies illa, nec ab hoc est pulsatus incommodo, et deinceps ita sospitati est restitutus, ut nec illas quas vulgo fractiones vocant ultra perferret.112 Haec ab ipsius presbiteri ore ita gestum cognovi.113 Non enim ambigitur, per illius potentiam prodere virtutes de tumulis servorum suorum, qui Lazarum vocavit de monumento.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.87r
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????. <<< >>> VII. INCIPIT DE SANCTO GREGORIO EPISCOPO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik