monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO. <<< >>> VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO.
Sorry, an error has occured, the Webmaster has been notified!Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????.
1 Quanta omnipotens Deus suo dicatis nomine indulgeat, quantaque eisdem pro fideli servitio benignitatis ope conpenset, magna quidem se pollicetur redditurum in caelo, sed quae accepturi sunt plerumque hoc declarat in saeculo.2 Nam saepius de servis liberos, de liberis efficit gloriosos iuxta illud psalmographi dictum: Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem, ut collocet eum cum principibus populi sui.3 De hoc et Anna, uxor Helcanae, ait: Saturati prius pro pane se locaverunt, et familici saturati eunt.4 Ex hoc et ipsa Redemptoris nostri genetrix virgo Maria dicebat: Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles.5 Sic et ipse Dominus in euangelio ait: Erunt primi novissimi et novissimi primi.6 Inlicet ergo amore suo divina misericordia corda· inopum, ut de parvis magnos statuat ac de infimis Unigeniti sui faciat coheredes.7 Praefecit enim de hac mundana aegestate in caelo, quo scandere non potuit terrenum imperium; ut accedat illuc rusticus, quo accedere non meruit purpuratus.8 Sic nunc de beato Portiano abbate, quem non modo de onere mundani servitii eruit, verum etiam magnis virtutibus sublimavit atque post mundum et praessuras saeculi in requie aeterna constituit; locavitque eum inter angelorum choros, de quibus exclusus est dominus ille terrenus.9 (1.) Beatissimus igitur Portianus ab ineunte aetate Deum quaerere caeli semper etiam inter terrena servitia conabatur.10 Hic enim servus fertur fuisse cuiusdam barbari.11 Idem cum plerumque ad monasterium confugiret, ut eum domino suo abba redderet excusatum, ad extremum fugiens·, dominus eius de vestigio sequitur et abbatem calumniari coepit, reputans, quod ipse eum seduceret, ne sibi saus famulus deserviret.12 Cumque de consuetudine, ut eum redderet, calumniando abbatem insisteret, dicit abba Portiano: 'Quid vis, ut faciam?' Et ille: 'Redde', inquid, 'me excusatum'.13 Cumque excusatus redditus fuisset, et dominus eius reducere eum domi velit, ita caecatus est, ut nihil penitus possit agnoscere.14 Cernens autem, se gravibus doloribus affici, abbatem vocat, dicens: 'Supplica, quaeso, pro me Dominum et accipe hunc servum ad eius cultum; forsitan promerebor recipere lumen amissum'.15 Tunc abba, vocatum beatum, ait: 'Inpone, quaeso, manus tuas super oculos eius'.16 Cumque ille refutaret, tandem abbatis devictus precibus, super oculos domini sui signum beatae crucis inposuit, statimque, disrupta caligine, sedato dolore, praestinae redditus est sanitati.17 At vero exin beatus Portianus clericus factus, tanto virtutis cumulo est praelatus, ut, decedente abbate, ipse succederet.18 Qui fertur aestivo tempore, cum ardor solis vi caloris sui cuncta consumeret et etiam corpora quae robustiora potu ciboque erant ab aestu defatigaret, hic, ieiuniis perditum omnem ab ore humorem, salem aestuans ruminabat, ex quo, iterum adsumptum liquorem, arentes gengivas parumper inficeret.19 Quae res quamquam palatum aridum umectaret, tamen maiorem tormentum, addita corporis site, praestabat.20 Sal enim, ut nulli occulitur, magis ardorem sitis concitat quam extinguat, sed huic, tribuente Domino, arcebatur ab eo.21 (2.) His diebus Theodoricus ingressus Arvernum terminum, omnia exterminabat, cuncta devastabat.22 Cumque in Arthonensis vici prata castra metasset, antedictus senex ad occursum eine properat, quasi pro populo rogaturus.23 Ingressusque castra mane, rege adhuc in tentoriis dormiente, Sigivaldi papilionem, qui tunc primus cum eo habebatur, adgressus est; et dum de hac captivitate conqueritur, Sigivaldus, ut, ablutis aqua manibus, merum dignaretur accipere, deprecatur, dicens: 'Magnum mihi hodie gaudium commodumque divina pietas praestat, si infra tentorii mei septa, facta oratione, potum dignaris accipere'.24 Audierat enim famam sanctitatis eius, idcirco et honorem ei pro Dei reverentia inpendebat.25 Quod ille diversis modis excusans, adserebat, hoc non posse fieri, quia, inquid, nec hora debita esset, nec regi dignum praebuisset occursum et, quod his omnibus potius erat, necdum adhuc Domino psalmorum decantationem debitam exsolvisset.26 Sed, his sepositis, vi eum conpulit, adlatumque vasculum quo potio tenebatur, rogat, ut eum sanctus, inposita prius manu, sanctificaret.27 Qui elevata dextera cum signum crucis inposuisset, vasculum scinditur medium, ac vinum quod infra tenebatur cum inmenso serpente terrae diffunditur.28 Quod cernentes qui aderant, metu exterriti, ad pedes beati viri decidunt, lambunt vestigia, osculantur et plantas; mirantur omnes virtutem senis, mirantur et se ab iniqui anguis virus divinitus fuisse salvatos.29 Ad istud miraculum concurrit omnis exercitus, vallat multitudo omnis beatam virum, capiens eius fimbrias [vel] mann tangere, etsi· osculo honorare non potuit.30 Exilit et rex de stratu suo, accurrit ad beati confessoris adventum, illoque tacente, cunctos quos repetebat captivos absolvit et reliquos deinceps, ut voloit, sic recepit.31 Duplex ibi beneficium, Domino cooperante, largitus, et illos a morte eruit et hos a iugo captivitatis exemit.32 Vere, ut ego credo, et fides mea est, quia constat, ab hoc periculo salvatos quasi suscitatos a mortuis.33 (3.) Nec hoc praeterire volui, quod eum diabolus diversis machinis conatus inludere, cum videret se nihil ei posse nocere, visibilibus illum proeliis est adgressus.34 Nam nocte quadam, dum se sopori dedisset, subito expergefactus, vidit cellulam suam quasi incendio concremari; exsurgensque perterritus, ostium petiit.35 Quem cum reserare nequiret, in oratione prosternitur, ac signum salutare coram se et circa se faciens, protinus phantasia flammarum quae apparuerat evanuit, cognovitque, haec diaboli fuisse fallatiam.36 Idque statim revelatum est beato Protasio, qui tunc apud Cambidobrensim monasterium habebatur reclausus.37 Qui cum summa festinatione monachum ex cellula sua ad fratrem dirigens, hortatus est, dicens: 'Oportet te, dilectissime frater, insidiis diaboli resistere viriliter et nihil de illius dolositate pavescere, sed omnia quae intulerit oratione assidua ac signum crucis econtra obpositum evincere, quia talibus semper temptationibus servos Dei nititur expugnare'.38 Senuit autem vir beatus, et impleto boni operis cursu, migravit ad Dominum, cuius nunc tumulum saepius divinis glorificatur virtutibus.39 Haec tantum de sancto viro cognovimus, non diiudicantes alios qui maiora de eo cognoverunt, si voluerint aliqua in eius laude conscribere.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.85v
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO. <<< >>> VI. INCIPIT DE SANCTO GALLO EPISCOPO.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik