monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE. <<< >>> V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO.
1 Omnis, qui se terrenae materiae corpus ferre cognoscit, cogitare debet, ne in his devolvatur, quae terrena et carnis huius amica esse noscuntur, quia iuxta apostolum Paulum manifesta sunt opera carnis, plena inmunditiae et iniquitate, pollutumque et fetidum hominem, qui ea sectatus fuerit, reddunt atque ad extremum fletibus deputant sempiternis.2 Fructus autem spiritus est omne quod in Deo pollet ac nitet, quod in hoc saeculo, mortificata carne, animam exultare facit, in futuro autem gaudiis donat aeternis.3 Unde nos, qui nunc sumus in corpore positi, aspicere debemus, quae operatus est Deus in sanctis suis, in quibus tamquam in splendidum candidumque ac levigatum meritis tabernaculum diversisque virtutum floribus adornatum resedens, extensa dexterae maiestate, dignatus est per eos miseratione propria perficere quae petissent, sicut nunc per beatum Quintianum, de quo sermo futurus est, mentis nobilis generositate fulgidum iustitiae opus plerumque conplevit.4 Ergo non nos more pecorum carnis sectatio ad terrena submergat ac depremat, sed potius sanctorum exemplis inlecti, prudenter intellegentes quae Dei sunt, spiritalis nos opera ad caelestia ac sempiterna sustollat; neque in nobis mens ab inpudicis actionibus victa luxoriet, sed aeternitatis pro meritis vindicans solium victrix sapientia regnet.5 (1.) Igitur beatissimus Quintianus Afer natione et, ut quidam ferunt, nepus Fausti episcopi, qui genetricem suam suscitasse perhibetur, sanctitate praeditus, virtutum dote fulgidus, caritatis igniculo fervidus, castitatis flore praecipuas, ad episcopatum Rutenae eclesiae elegitur, expetitur, ordinatur.6 In quo episcopatu ampliatis adhuc virtutibus, cum in Dei semper operibus cresceret, auctam beati Amanti antestitis basilicam, sanctum corpus in antea transtulit; sed non fuit sancto acceptabile hoc opus.7 Unde factam est, ut per visum apparens diceret ei: 'Quia ausu temerario artus in pace quiescentes visus es amovisse, ecce ego removeam te ab hac urbe, et eris exul in regione altera; verumtamen non privaberis ab honore quo frueris'.8 Non post multum vero tempus, orto inter cives et episcopum scandalo, Gothos, qui tunc in antedictam urbem morabantur, suspicio attigit, quod se vellit episcopus Francorum ditionibus subdere, consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio.9 Quod cum viro sancto nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe illa egrediens, Arvernus advenit.10 Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui Abrunculo quondam antestiti successerat, receptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, vel ille vel qui Lugdunensi urbi praeerat summa eum diligentia excolebant.11 Erat enim iam senex et verus Dei cultor.12 Decedente autem ab hoc mundo sancto Eufrasio, Apollinaris, tribus mensibus sacerdotio subministrato, migravit.13 Cum autem haec Theodorico· regi nuntiata fuissent, iussit inibi sanctum Quintianum constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: 'Hic ob nostri amoris zelo ab urbe sua eiectus est'.14 Denique cum sanctus Quintianus in antedicta urbe potiretur episcopatum, Proculus quidam ex aerario presbiter ordinatus, multas ei iniurias intulit, omnemque potestatem illi de rebus eclesiae auferens, vix ei cotidianum et satis tenuem victum ministrare praecepit; sed per eius orationem a civibus correptus prudentioribus, restituta omni potestate, se ab eius removit insidiis.15 Antedictus tamen sacerdos non inmemor iniuriae, sicut quondam Paulus apostolus de Alexandro, ita et hic de Proculo decantabat, dicens: 'Proculus aerarius multa mala mihi fecit, reddat illi Dominus secundum opera sua'.16 Quod in posterum ei evenisse manifestum est.17 (2.) Erat enim vir beatus in oratione assiduus et in tantum amator populi sui, ut, adveniente Theodorico ac vallante cum exercitu urbem, sanctus Dei muros eius per noctem psallendo circuiret; et, ut regioni vel populo Dominus velociter succurrere dignaretur, adflictus in ieiuniis atque vigiliis instanter orabat.18 Porro Theodoricus rex cum cogitaret etiam muros urbis evertere, mollivit eum misericordia Domini et oratio sacerdotis sui, quem in exilium retrudere cogitabat.19 Nam nocte pavore perterritus, de stratu suo exilit ac solus per viam publicam fugire nititur.20 Perdiderat enim sensum, nesciens, quid ageret.21 Quod animadvertentes sui eumque retenere conantes, vix potuerunt, cohortantes, ut se signo salutare muniret.22 Tunc Hilpingus dux eius accedens propius ad regem, ait: 'Audi, gloriosissime rex, consilium parvitatis meae.23 Ecce muri civitatis istius fortissimi sunt, eamque propugnacula ingentia vallant.24 Quod ut plenius magnificentia vestra cognoscat, de sanctis, quorum basilicae muros [illius] urbis ambiunt, haec loquor; sed et antestis loci illius magnus apud Deum habetur.25 Noli facere quod cogitas; noli episcopo iniuriam inferre aut urbem evertere'.26 Cuius consilium rex clementer accipiens, praeceptum posuit, ne ullus ab octavo urbis miliario laederetur.27 Quod obtentu sacerdotis praestitum nullus ambigat.28 Tunc et Proculus ille presbiter, inruptis Lovolautrensis castri muris, ab ingredientibus hostibus ante ipsum eclesiae altare gladiorum ictibus in frustra discerptus est, reddiditque illi Dominus, sicut sacerdos cantare consueverat, secundum opera sua.29 (3.) Post peractam igitur stragem cladis Arvernae Hortensius unus ex senatoribus comitatum urbis illius agens, quendam de parentibus sancti, id est Honoratum nomine, in urbis platea nequiter reteneri iussit.30 Quod celeriter beato viro nuntiatum est.31 At ille per amicos suos coepit rogare, ut eum, data audientia, absolvi iuberet Quod ille nullatenus praestetit.32 Tunc beatus senex deferri se in plateam qua ille tenebatur iubet; adlatus autem rogabat milites, ut eum dimitterent.33 Illi vero timentes, oboedire ausi non sunt pontifici.34 Et sacerdos: 'Ad domum', inquid, 'Hortensii me velociter deportate'.35 Erat enim senes valde et propriis pedibus abire non poteras.36 Deferentes autem eum in domum Hortensii ministri eius, excutiens in eam pulverem calciamenti sui, ait: 'Maledicta sit domus haec, et maledicti habitatores eius in sempiternum, fiatque deserta, et non sit qui inhabitet in ea'.37 Et dich omnis populus: 'Amen'.38 Et adiecit: 'Quaeso, Domine, numquam de hac generatione provehatur quisquam ad episcopale sacerdotium, qui episcopum non obaudit'.39 Egresso autem ex ea sacerdote, protinus omnes familiae, quae in domum illam erant, a febre corripiuntur, et parumper ingemescentes, spiritum exalabant.40 Quod cum iam tertia die ageretur, videns Hortensius, sibi nihil de suis servientibus reservari, timens, ne etiam et ipse pariter interiret, ad sanctum virum maestus ingreditur, proiectusque ad pedes eius, cum lacrimis veniam rogat.41 Quam ille benignissime indulgens, benedictam aquam domui transmisit, illaque per parietes respersa, omnis aegritudo protinus est depulsa, magnaque ibi virtus apparuit.42 Nam et qui incurrerant sanati sunt, et qui sani erant ultra non incurrerunt.43 (4) In eclesiasticis vero scripturis eruditus est habitus hic sacerdos; sed et in elymosinis magnificus fuit.44 Nam cum pauperem quempiam clamare cerneret, aiebat: 'Succurrite, quaeso, succurrite et pauperi victus necessaria ministrate! Ignari enim estis, o desides, et forsitan ipse est, qui se per euangelicae lectionis seriem reficiendum in pauperibus minimis esse mandavit'.45 Eiciebat autem et daemonia se confitentia.46 In monasterio autem Cambidobrensi veniens, cum inerguminum quendam repperisset atrocius debacchantem, misit presbiteros, nt ei manus inponerent; sed cum eorum exorcizatione larva non fuisset expulsa, sanctus Dei comminus adpropinquans, inmissis in os eius digitis, personam reddit absolutam.47 Multa et alia miracula vir beatus operatus est, et oratione facta, saepius quae petisset ad Dominum obtenebat.48 Porro in Arverno quodam tempore cum magna siccitas cuncta consumeret, et arentibus herbis, nulla penitus iumentis pabula remanerent, et sanctus Dei rogationes illas, quae ante ascensionem dominicam aguntur, devotissime caelebraret, die tertia, cum iam portam civitatis adpropinquarent, suggerunt ei, ut ipse antephonam dignaretur inponere, dicentes: 'Si tu, beate pontifex, devote antephonam inposueris, confidimus de sanctitate tua, quod protinus nobis Dominus pluviam dignabitur benigna pietate largire'.49 At ille prostratus super cilicium· suum, in ipsa platea diutissime cum fletu oravit.50 Exsurgens autem, antephonam quam petebant, ut virtus fuit, inposuit; verba autem eius ex illa Salamonicae orationis edita haec erant: Si clauso caelo pluviae non fuerint propter peccata populi, et conversi deprecati fuerint faciem tuam, exaudi, Domine, et dimitte peccata populi tui et da pluviam terrae, quam dedisti populo tuo ad possedendum.51 Cumque psallere devotissime coepissent, penetravit excelsae potentiae aures humilis oratio confessoris; et ecce contenebratum est caelum ac nubibus obtectum; et priusquam portam urbis attingerent, discendit pluvia vehemens super universam terram illam, ita ut omnes mirarentur ac dicerent, ad preces haec beati viri fuisse largitum.52 (5.) Senuit autem sacerdos Dei et in tantum in aetate provectus est, ut sputos oris terram proicere non valeret, sed, adhibitum labiis truclionem, in eo salibas oris exponeret. Non caligavit oculus eius, nec inmutatum est cor [eius] a viis Dei; non seposuit vultum pauperis nec metuit personam potentis, sed una eademque ei fuit in omnibus sancta libertas, ut ita susciperet penulam pauperis, acsi veneraretur togam incliti senatoris.53 Obiit autem perfectus in sanctitate et sepultus est in basilica sancti Stephani ad levam altaris, ad cuius nunc tumulum plerumque quartanorum febris, melancolia conpraessa, restinguitur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.84r
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE. <<< >>> V. INCIPIT DE SANCTO ??RTI??? ??????.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO.
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik