monumenta.ch > Gregorius Turonensis > III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE. <<<     >>> IV. INCIPIT DE SANCTO QUINTIANO.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE.

1 Nulli catholicorum esse occultum reor, quod Dominus ait in euangelio: Amen dico vobis, si habueritis fidem integram et non haesitaveritis, si dixeritis huic monti: 'Transfer te', et transfert se; et: 'Omnia, quaecumque petieritis in nomine meo, credite, quia accipietis, et venient vobis.2 Ergo non erit dubiam, quod sancti obtenere possint a Domino quod petierint, quia in eo fides fundamine posito nullis haesitationum fluctibus vacillantur.3 Pro qua fide non solum infra patriae terminum propriae, dum caelestem vitam agere cupiunt, exules facti sunt, sed etiam transmarina ac peregrina petierunt loca, ut ei cui se devoverant plus placerent, sicut nunc beatus Abraham abba, qui post multas temptationes saeculi fines est terreturii ingressus Arverni.4 Qui non inmerito Abrahae illi conparatur seni pro magnitudine fidei, cui quondam dixerat Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua et vade in terram, quam monstravero tibi.5 Reliquit autem hic non solum terram propriam, sed etiam illam veteris hominis actionem, et induit novum hominem, qui secundum Deum formatus est in iustitia, sanctitate et veritate.6 Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret, non fuit dubius in fide petere, quod per vitam sanctam confisus est obtenere, per quem opifex caeli, maris ac terrae parva quidem numero, sed admiranda miracula operare dignatus est.7 (1.) Igitur Abraham iste super Eufratis fluvii litus exortus est, ubi in Dei opere proficiens ad visitandos heremitas adire Aegypti solitudines concupivit.8 Quod iter dum teneret, a paganis conprehensus et multis pro Christi nomine adfectus verberibus, in vincula conicitur, in quibus per quinque annos exulans, angelo solvente, laxatur.9 Occidentalem quoque plagam visitare cupiens, Arvernus advenit, ibique ad basilicam sancti Cirici monasterium collocavit Erat enim mirae virtutis, fugator daemonum inluminatorque caecorum, aliorum quoque morborum potentissimus medicator.10 Igitur cum festivitas supradictae basilicae advenisset, praepositum vocat·, ut vasa vino plena ad reficiendum populum, qui solemnitati aderat, in atrio ex more conponeret.11 Causatur monachus, dicens: 'Ecce episcopum cum duce et civibus invitatum habes, et vix nobis supersunt quattuor vini amphorae, unde omnia ista conplebis?' Et ille: 'Aperite', inquid, 'mihi poenum'.12 Quo aperto, ingressus est; et dans orationem, quasi novus Helias, elevatis ad caelum manibus, infusis fletu luminibus, ait: 'Ne deficiat, quaeso, Domine, de hoc vasculo vinum, donec cunctis ministretur in abundantiam', et, inruente in se Spiritu sancto, ait: 'Haec dicit Dominus: Non deficiet vinum de vase, sed omnibus petentibus affatim tribuetur, et abundabit'.13 Verumtamen ad verbum et hilaritatem dispensationis illius cuncto populo in abundantia ministratum est, et superfuit.14 Sed quia strenuitas praepositi prius mensuraverat vasculum quinquagenarium et reppererat quattuor palmorum mensuram, cernens quae acta fuerant, in crastino iterum mensurans, tantum repperit in vase, quantum in eo praaecedente reliquerat die.15 Ex hoc sancti virtus in populis· declarata est; in quo monasterio plenus dierum obiit, ibique cum honore sepultus est.16 Erat enim eo tempore sanctus Sidonius episcopus et Victorius dux, qui super septem civitates principatum, Eoricho Gothorum rege indulgente, susceperas.17 Huius vero sancti epitaphium beatus Sidonius scripsit, in quo aliqua de his quae locutus sum est praefatus.18 Ad huius enim beati Abrahae sepulchrum plerumque frigoritici decubantes, medicinae caelestis praesidio sublevantur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.83v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik