monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. <<<     >>> III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE.

1 Inter reliqua vitae perpetuae semina, quae caelestis Sator ex illo divinitatis fonte mentes incultae arvum vel inrigavit institutione vcl dogmate fecundavit, ait: Omnis qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.2 Sed et ille nihilhominus vas electionis beatas Paulus apostolus dicit: Semper mortificationem Christi in corpore vestro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corpore vestro mortali.3 Ergo confessores Christi, quos tempus persecutionis ad martyrium non lacessivit, ipsi sibi persecutoris [Christi] modo, ut digni Deo haberentur, diversas abstinentiae cruces adhibuerunt; et ut, mortificatis membris, soli illi viverent, de quo idem apostolus dixit: Iam non vivo ego; vivit autem in me Christus.4 Aspiciebant enim per illos mentis· internae oculos Dominum caelorum discendisse ad terrae, non abiectum ad humilitatem, sed humiliatum misericorditer ad mundi redemptionem; aspiciebant pendentem in patibulo non Deitatis gloriam, sed adsumpti corporis hostiam mundam, de qua Iohannes paulo ante praedixerat: Ecce Agnus Dei! Ecce qui tollit peccata huius mundi! Habebant in se et clavorum adfixionem, cum a timore eius confixi atque a iudiciis divinis exterriti, nihil indignum eius omnipotentiae in cordis sui habitatione gerebant.5 Fulgebat in his et illud resurrectionis lumen insigne, quo angelus refulsit, dum revolvit lapidem monumenti; quo Iesus splenduit sub illa ostiorum obseratorum inclusione, cum inprovisus in medio [illo] apostolici senatus adstetit comitatu; quo idem Dominus eosdem verbis vitae imbuens, caelesti est evectus in arce.6 Inter quos et beatus confessor Illidius ita haec omnia in cordis sui tabernaculo collocavit, ut et ipse quoque templum sancti Spiritus effici mereretur.7 De cuius vita aliqua scripturus, veniam peto legentibus.8 Non enim me artis grammaticae studium imbuit, neque auctorum saecularium polita lectio erudivit, sed tantum beati patris Aviti Arverni pontificis studium ad eclesiastica sollicitavit scripta; si mihi non ad iudicium contingerent, quae ipso praedicante audivi vel cogente relegi, quiea nequeo observare; qui me post Davitici carminis cannas ad illa euangelicae praedicationis dicta atque apostolicae virtutis historias epistolasque perduxit.9 De quo ea tantum capere potui, ut cognoscerem, Iesum Christum, filium Dei, ad salutem mundi venisse atque amicos eius, qui, accepta cruce austerae observantiae, sponsum secuti sunt, dignis obsequiis honorare.10 Qua de re crudae rusticitatis temeritatem ostendens, quae de beato cognovi Illidio illo quo possum proferam stilo.11 (1.) Sanctus igitur Illidius cum perfectae vitae sanctitate polleret ac diversarum in se gratiarum carismata, largiente Domino, congessisset, illud quod adhuc sanctitatis culmini deerat, Deo inspirante ac populo elegente, promeruit, ut sacerdos Arvernae eclesiae et dominicarum ovium paetor elegeretur.12 Cuius sanctitatis fama dum per diversos gratiarum evehitur ascensus, non solum ipsos Arverni terreturii terminos, verum etiam vicinarum urbium fines adivit.13 Unde factum est, ut haec gloria Treverici imperatoris aures attingeret, cuius filia cum ab spiritu inmundo correpta graviter vexaretur, et non inveniretur a quo possit erui, beatum Illidium fama detexit.14 Et dicto citius ab imperatore directi pueri, sanctum senem in antedicta repertum urbe potestati regiae celeriter repraesentant.15 At ille, venerabiliter exceptum, de exitu infelicis conquiritur filiae.16 Ille vero confisus in Domino, in oratione prosternitur, noctemque cum sacris hymnis canticisque spiritalibus ductam, inmissis in os puellae digitis, nequam spiritum a corpore abegit obsessae.17 Quod miraculum imperator cernens, inmensos auri argentique cumulos sancto offert sacerdoti.18 Quod ille exsecrans ac refutans, hoc obtenuit, ut Arverna civitas quae tributa in specio triticea ac vinaria dependebat in auro dissolveret, quia cum gravi labore poenu inferebantur imperiali.19 Sanctus vero, ut aiunt, impleto vitae praesentis tempore, in ipso iteneris curriculo migravit ad Christum, a suisque delatus, in urbe sua sepultus est.20 (2.) Et forsitan, ut plerumque murmurare homines soliti sunt, quispiam garrulatur, dicens: 'Non potest hic habere inter sanctos pro unius tantum operatione miraculi'. Nam, si perpenditur illud quod Dominus ait in euangelio: Multi, [inquit], dicunt mihi in illa die: 'Domine, Domine, nonne in nomine tuo daemonia eiecimus virtutesque multas fecimus?' Et respondebo eis, dicens, quia non novi vos, profecto intellegit, quia magis proficit ad laudem virtus egressa de tumulo, quam ea quae quisquam vivens gessit in mundo; quia illa labem habere potuerunt per assidua mundanae occupationis impedimenta, haec vero omnem labem ad liquidum caruerunt.21 Ergo quia illa, ut credimus, quae sanctus Illidius ante hoc tempus operatus est, oblivioni data sunt nec ad nostram notitiam pervenerunt, ea quae propriis inspeximus oculis expertique sumus, vel quae a fidelibus agnita cognovimus, declaramus.22 Tempore, quo Gallus episcopus Arvernam regebat eclesiam, horum scriptor in adolescentia degens graviter aegrotabat, et ab eo plerumque dilectione unica visitabatur, eo quod patruus eius esset; erat enim valitudo cum nimia stomachi pituita ac febre valida.23 Interea advenit parvulo desiderium, et, credo, inspirante Deo, ut ad beati Illidii basilicam deportaretur; inlatusque manibus puerorum ad eius tumulum, fusa oratione cum lacrimis, leviorem se sensit esse quam venerat.24 Reversusque ad domum, iterum a febre corripitur.25 Quadam vero die cum gravius agere coepisset, eumque febris asperior solito adgravaret, et utrum evaderet, dubia sub sorte iaceret, accedens genetrix eius, ait ad eum: 'Maestum hodie, dulcis nate, sum habitura diem, cum te talis attenet febris'.26 Et ille: 'Nihil', inquid, 'prorsus, obsecro, contristeris, sed ad sepulchrum [tu] me remitte beati Illidii pontificis.27 Credo enim, et fides mea est, quod virtus eius et tibi laetitiam et mihi tribuat sospitatem'.28 Tunc sancti deportatus ad tumulum, orationem ad Dominum fudit, spondens prostratus sponte, quod si eum obtentu antestitis sui ab hoc contagio liberaret, clericum se futurum; nec prorsus moraretur, si deprecatio obteneret effectum'.29 Haec effatus, sensit protinus discedere febrem, vocatoque puero, domui se reportari deposcit Cumque in recubitu, ubi tunc aepulabantur, fuisset inlatus, erumpente a naribus sanguinis copia, febris simul cruorque defluxit.30 Quod meritis beati confessoris praestitum habetur probatum.31 Sed et nuper Venerandi comitis servus, cum in diuturna caecitate resederet, celebratis vigiliis, sanus abscessit.32 (3.) De reliquiis vero eius haec ipse praefatus scriptor, ut actum est, propria contemplatione prospexit Dedicaverat igitur oratorium infra domum eclesiasticam urbis Toronicae in primo sacerdotii sui anno, in quo cum reliquorum sanctorum pignora huius autestitis reliquias collocavit.33 Post multos vero dedicationis dies admonitus est ab abbate, ut reliquias, quas in altari ipso locaverat, visitaret, ne ab humore novi aedificii umectatae, aliquid in his putredinis insederet.34 Quas cum requirens repperisset infectas, ablatas exi altari contra ignem siccare coepit.35 Verum ubi ligaturas illas singillatim conposuit, ventum est ad reliquias beati Illidii episcopi.36 Denique tenens easdem contra ignem, filum quo ligatae erant, quia erat valde prolixum, super ardentes decidit prunas et tamquam aeneum aut ferreum ab ardore ignis incanduit.37 Illo quoque parvi pendente, quid filum ? fieret, tantum sanctae reliquiae siccarentur, aestimans antem, eum iam in favilla misse resolutum, dehinc sequitur et filum inlaesum.38 Haec videns attonitus, valde beati antistitis virtutem admiratur.39 Qui non sine grandi metu unde haec abstulerat referens, gloriam eine omnibus revelavit Filum autem illud erat ex lana.40 (4.) Puer erat parvulus quasi mensium decem, qui, ut res veritatis edocuit, ipsius beati abnepos habebatur, gravissime incommodi accensu afficiebatur.41 Flebat autem illa genitrix non minus obitum parvuli, quam illud quod non fuerat adhuc denuo delibutus baptismatis sacramentis.42 Denique, consilio habito, beati confessoris adiit tumulum, exponit in pavimento aegrotum, qui nihil aliter quam solo spiritu palpitabat, atque in vigiliis obsecrationibusque coram sepulchro antistitis excabat.43 Cumque plausum ales ille lucis nuntius, repercussis alis, altius protulisset, puer, qui valde exanimis proiectus fuerat, convaluit; et gaudia cordis risu praecedente patefaciens, aperto divinitus ore, evocat matrem, dicens: 'Accede huc'.44 At illa cum tremore et gaudio accedens, quae numquam adhuc filii vocem audierat, stupens: 'Quid vis', inquit, 'dulcissime nate?' Qui ait: 'Curre quantotius atque aquarum mini pocula defer'.45 At illa persistens immobilis usque ad adventum lucis in oratione, gratias agens sancto antistiti sobolemque devovens, abscesssit ad domum; porrectaque aqua, hausit infans, atque ab omni infirmitatis nexu absolutus, ad plenum convaluit.46 Deinde ad pristinos infantiae vagitus rediens, loqui ultra non potuit, nisi cum ad illam aetatis seriem, in qua infantium lingua ad loquendum laxari solet, educatus accessit.47 Sed nec illud silere arbitror, quod quodam tempore, quo clibanus ad coquendas basilicae ipsius calces succenderetur, actum est Iugum igitur, quod os fornacis validissime confirmabat, dormientibus cum ipso loci abbate qui aderant, est effractum.48 Quo facto, astitit presbitero repente per visum quasi sacerdos, dicens: 'Festina velociter et excita dormientes, ne eos futurae ruinae casus anticipet.49 Iam enim paratum est iugum, quod totam molem lapidum sustinet, cum ipso igne corruere'.50 Ille vero expergefactus, amotis ab ore fornacis omnibus, cecidit ab utraque parte acervus lapidum aggregatus, nullum de astantibus laedens.51 Quod non sine antistitis intercessione praestitum reor.52 Tunc presbiter memoratus, oratione facta ad sepulchrum sancti, reparatis iugis lapidibusque relatis, in clibano opus coeptum, antistite opitulante, peregit.53 Huius confessoris beatum corpus ab antiquis in cripta sepultum fuit, sed quia artum erat aedificium ac difficilem habebat ingressum, sanctus Avitus pontifex urbis, constructa in circuitu miro opere absida, beatos inquisivit artns repperitque in capsa tabulis formata ligneis.54 Quos assumens, involvit dignis linteis et iuxta morem sarcofago clausit; oppletamque criptam altius collocavit.55 In hoc loco et meritis et nomine Iustus requiescit, qui fuisse huius gloriosi pontificis fertur archidiaconus.56 (5.) Multa quidem et alia de hoc sancto miracula sunt relata, quae scribere longum putavi, hoc aestimans fidei perfectae sufficere, quae dicta sunt, quia cui pauca non sufficiunt plura non proderunt.57 Nam ad hoc tumulum caeci inluminantur, daemones effugantur, surdi auditum et clodi recipiunt gressum, praestante domino nostro Iesu Christo, qui credentibus repromisit a se petita sine ambiguitate largire.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.82r

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS. <<<     >>> III. INCIPIT DE ABRAHAM ABBATE.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik