monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , CAPITULA. <<<     >>> II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS.

1 Series euangelicae admonet disciplinae, ut dominicae largitionis pecunia nummulariis fenerata cum digno multiplicationis fructu dispensante Domino restauretur nec altis defossa foveis recondatur ad detrimentum; sed, rationabili dispensatione porrecta, aeternae vitae crescat ad lucrum, ut incipiens retributionis Dominus quae commodavit inquerere cum usuris, receptis fenerationis suae duplici satisfactione talentis, dicat: Euge serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.2 Praedestinatorum est enim ista cum Dei ope perficere, qui ab ipsis cunabulorum vagitibus, ut saepe de multis legitur, Dominum scire meruerunt, cognitumque, numquam ab eius praeceptionibus recesserunt neque post baptismi sacramentum niveam illam pollentemque regenerationis stolam inpudicis actibus polluerunt.3 Qui merito sequuntur Agnum, quocumque ierit, quos ipsius Agni candor egregius liliis decoris nullo temptationis aestu marcentibus coronavit.4 His denique sirtis, dextera inclitae dominationis extenta, inchoantes provocat, vincentes adiuvat, victores adornat, quos nominis sui titulo praesignatos de terrenis gemitibus elevans, in caelorum evehit gaudia gloriosos.5 De quorum niveo electionis numero et illos esse non ambigo, qui Iorensis heremi opaca lustrantes, non modo se Dei templum efficere meruerunt, verum etiam in multis mentibus Spiritus sancti gratiae tabernacula paraverunt, id est Lupicinus Romanusque, germanus eius.6 (1.).7 Igitur Lupicinus ab exordio aetatis suae Deum toto requirens corde, litteris institutus, cum ad legitimam transisset aetatem, genitore cogente, cum animi non praeberet consensum, sponsali vinculo nectitur.8 Romanus vero adhuc adolescentior, et ipse ad Dei opus animum extendere cupiens, nuptias refutavit.9 Parentibus vero relinquentibus saeculum, hii communi consensu heremum concupescunt; et accedentes simul inter illa Iorensis deserti secreta, quae inter Burgundiam Alamanniamque sita Aventicae adiacent civitati, tabernacula figunt, prostratique solo, Dominum diebus singolis cum psallentii modolamine deprecantur, victum de radicibus quaerentes herbarum.10 Sed quoniam livor illius qui de caelo dilapsus est semper insidias humano generi consuevit intendere, contra hos Dei servos armatur hosque per ministros suos a coepto itinere nititur revocare.11 Nam lapidibus urguere eos daemones per dies singulos non desinebant, et quotienscumque genua ad orandum Dominum deflexissent, statim imber lapidum super eosdem, iacentibus daemoniis, deruebat, ita ut saepe vulnerati inmensis dolorum cruciatibus torquerentur.12 Interea aetas adhuc inmatura coepit iniurias cotidiani hostis metuere, nec passa diutius sufferre dolores, relinquens heremum, ad propriam redire deliberat.13 Sed quid invidia non cogat inimici Verum ubi, relinquentes hoc habitaculum quod expetierant, ad villas manentium sunt regressi, domum cuiusdam pauperis ingrediuntur.14 Percunctatur mulier, de quo itinere milites Christi venirent.15 Respondent non sine confusione, se relinquisse heremum, et quae eos causa a coepto distulerit opere, per ordinem pandunt At illa ait: 'Oportuerat vos, o viri Dei, contra insidias diaboli viriliter dimicare nec formidare eius inimici tias, qui saepius ab amicis Dei superatus occubuit.16 Aemulus est enim sanctitati, dum metuit, ne, unde ille perfidia vilis corruit, genus humanum fide nobilitatum ascendat'.17 At illi conpuncti corde, et seorsum descreti a muliere, dixerunt: 'Vae nobis, quia peccavimus in Deo dimittendo propositum nostrum.18 Ecce nunc a muliere arguimur pro ignavia.19 Et qualis nobis in posterum erit vita, si ea, unde astu inimici expulsi fuimus, non repetamus?' (2.) Tunc armati vixillo crucis, sumptis in manu bacellis, regressi sunt ad heremum.20 Quibus venientibus, iterum eos insidia daemonis lapidibus coepit urguere; sed persistentes in oratione, obtenuerunt a Domini misericordia, ut, remota temptatione, liberi ad illum divini cultus famulatum expeditique perseverarent.21 His denique in oratione vacantibus, coeperunt ad eos turbae fratrum hinc et inde confluere et audire verbum praedicationis ab eis.22 Cumque iam beati heremitae populis, ut diximus, publicati fuissent, fecerunt sibi monasterium, quod Condatiscone vocitari voluerunt, in quo, succisis silvis et in plana redactis, de laboribus manuum propriarum victum quaerebant; tantusque fervor de Dei amore proximos locorum accenderat, ut congregata ad officium Dei multitudo simul habitare non possit; feceruntque iterum aliud monasterium, in quo felicis alvearis examen instituerunt.23 Sed et his deinceps cum Dei adiutorio ampliatis, tertium intra Alamanniae terminum monasterium locaverunt.24 Ibantque vicissim hi duo patres, requerentes filios, quos divinis imbuerant disciplinis, praedicantes in singulis monasteriis ea quae ad Institutionen animae pertenebant.25 Lupicinus tamen abbatis super eos obtenuit monarchiam.26 Erat autem valde subrius et a cibo potuque abstenens, ita ut plerumque tertia die reficerit.27 Cum autem eum, sicut corporis humani deposcit necessitas, sitis arriperet, vas cum aqua exhiberi faciebat, in qua manus inmersas diutius retenebat.28 Mirum dictu! Ita absorbebat caro eius aquam adpositam, ut putaris eam per os eius adsumi; et sic ardor sitis extinguebatur.29 Erat enim severus valde in districtione fratrum, nec quemquam non modo perverse agere, verum etiam nec loqui sinebat; mulierum quoque vel colloquia vel occursus valde vitabat Romanus ita erat simplex, ut nihil de his penitus ad animum duceret, sed omnibus tam viris quam mulieribus aequaliter flagitatam benedictionem, Divinitatis nomine invocato, tribueret.30 (3.) Lupicinus igitur abba cum minus haberet, unde tantam susteneret congregationem, revelavit ei Deus locum in heremo, in quo antiquitus thesauri reconditi fuerant.31 Ad quem locum accedens solus, aurum argentumque, quantum levare potuerat, monasterio inferebat et, exinde coemptos cibos, reficiebat fratrum multitudines, quos ad Dei officium congregaverat.32 Sicque faciebat per singulos annos.33 Nulli tamen fratrum patefecit locum, quod ei Dominus dignatus est revelare.34 Factum est autem, ut quodam tempere visitaret fratres, quos in illis Alamanniae regionibus diximus congregatos; et accedens meridiae, cum adhuc fratres in agro essent, ingressus est domum, in quo cibi coquebantur ad reficiendum; viditque diversorum ferculorum apparatum magnum pisciumque multitudinem adgregatam, dixitque in corde suo: 'Non est dignum, ut monachi, quorum vita solitaria est, tam ineptis utantur sumptibus'.35 Et statim iussit praeparari aeneum magnum.36 Cumque locatus super ignem fervere coepisset, posuit in eo cunctos simul, quos paraverant cibos, tam pisces quam holera sive legumina, vel quicquid ad comedendum monachis distinatum fuerat, dixitque: 'De his pultibus nunc reficiantur fratres, nam non diliciis vacent, quae eos a divino inpediant opere'.37 Quod illi cognoscentes, valde moleste tolerant.38 Tamen duodecim viri, habito consilio, iracundia inflammati, reliquerunt locum et abierunt per deserta vagantes et ea quae erant saeculi delectabilia inquerentes.39 Revelatumque est statim per visum Romano, nec ei voluit divina miseratio rem actam occultare.40 Regresso quoque abbate ad monasterium, dicitque ei: Si sic futurum erat, ut ad dispersionem fratrum abires, utinam nec accessisses ad eos'.41 Cui ille: 'Noli·', inquid, 'moleste ferre, frater dilectissime, quae acta sunt.42 Nam scias, purgatam esse aream Domini, et triticum tantam reconditum in horreo, paleas autem eiectas esse foris'.43 Et ille: 'Utinam nullus abscessisset ex his! Sed nunc indica, quaeso, mihi, quanti exinde abierunt'.44 Qui respondit: 'Duodecim viri cotornosi atque elati, in quibus Deus non habitat'.45 Tunc Romanus cum lacrimis ait: 'Credo in illo divinae miserationis respectu, quia nec illos separabit a thesauro suo, sed congregabit eos et lucri eos faciet, pro quibus pati dignatus est'.46 Et facta pro his oratione, obtenuit, ut reverterentur ad gratiam omnipotentis Dei.47 Dominus autem conpungi fecit corda eorum; et agentes paenitentiam pro excessu suo, congregaverunt singuli congregationes suas et fecerunt sibi monasteria, quae usque hodie in Dei laudibus perseverant.48 Romanus autem persistebat in simplicitate et operibus bonis, visitans infirmos et salvans eos oratione sua.49 (4.) Factum est autem quodam tempore, dum iter ageret ad visitandos fratres, ut occupante crepusculo ad hospitiolum diverteret leprosorum.50 Erant autem novem viri.51 Susceptusque ab eis, statim plenus caritate Dei iussit, aquam calidam fieri, atque omnium pedes manu propria lavit, lectulumque spatiosum fieri praecepit, ut omnes in uno stratu requiescerent, non abhorrens luridae maculae leprae.52 Quod cum factum fuisset, obdormientibus leprosis, bic inter decantationes psalmorum vigilans, extendit manum suam et tetigit latus infirmi unius, statimque mundatus est; tactuque salubri iterum tangens alium, et ipse protinus est mundatus.53 Cumque se sensissent redditos sanitati, tetigit unusquisque proximum suum, ut scilicet expergefacti rogarent sanctum pro emundatione sua.54 Sed cum tacti ab invicem fuissent, et ipsi mundati sunt.55 Mane autem facto, aspiciens omnes nitente cute effulgere, gratias agens Deo et vale dicens ac singulorum oscula libans, abscessit; mandans eis, ut semper ea quae Dei erant et retenerent pectore et operibus exercerent.56 (5.) Lupicinus autem iam senex factus, accessit ad Chilpericum regem, qui tunc Burgundiae praeerat.57 Andierat enim eum habitare apud urbem Ianubam.58 Cuius ingressus portam tremuit regis cathedra, qui ea hora ad convivium resedebat.59 Exterritusque ait suis: 'Terrae motus factus est', inquid.60 Responderunt qui aderant, nihil se sensisse commotionis.61 Et ille: 'Occurrite quantotius ad portam, ne forte aliquis adversari cupiens regno nostro adsit, quasi nociturus nobis; non enim sine causa haec sella contremuit'.62 Qui protinus concurrentes, offenderunt senem in veste pellicia et dixerunt regi de eo.63 Qui ait: 'Ite, adducite eum in conspectu meo, ut intellegam, cuius ordinis homo sit'.64 Et statim adductus, stetit coram rege, sicut quondam Iacob coram Pharaone.65 Cui ille ait: 'Quis es vel unde venisti? Aut quod est opus tuum, vel quid necessitatis aeges, ut venias ad nos? Edicito!' Cui ille: 'Pater sum', inquid, 'dominicarum ovium, quas cum Dominus spiritalibus cibis iugi administratione reficiat, corporalia eis interdum alimenta deficiunt.66 Ideo petimus potentiae vestrae, ut ad victus vestitusque necessaria aliquid tribuatis'.67 Rex vero haec audiens, ait: 'Accipite agros vineasque, de quibus possetis vivere ac necessitates vestras explere'.68 Qui respondit: 'Agros et vineas non accipiemus, sed, si placet potestati vestrae, aliquid de fructibus deligate.69 Quia non decet, monachos facultatibus mundanis extolli, sed in humilitate cordis Dei regnum iustitiamque eius exquerere'.70 At rex, cum audisset haec verba, dedit eis praeceptionem, ut annis singulis trecentos modios tritici eiusdemque mensurae numero vinum accipiant et centum aureos ad conparandum fratrum indumenta.71 Quod usque nunc a fisci ditionibus capere referuntur.72 (6.) Post haec autem, cum iam senes profectaeque essent aetatis, Lupicinus abba scilicet et Romanus, frater eius, ait Lupicinus germano suo: 'Dic', inquid, 'mihi, in quale monasterium vis tibi parari sepulchrum, ut simul quiescamus?' Qui ait: 'Non potest fieri, ut ego in monasterio sepulchrum habeam, a quo mulierum accessus arcetur.73 Nosti enim, quid· mihi indigno et non merenti dominus Deus meus gratiam ? tribuit curationum, multique per inpositionem manus meae ac virtutem crucis dominicae a diversis langoribus sint erepti.74 Erit autem concursus ad tumulum meum, si ab hac luce migravero.75 Ideoque rogo, ut eminus a monasterio requiescam'.76 Pro hac vero causa, cum obisset, in decim milibus a monasterio in monte parvulo sepultus est.77 Super cuius deinceps sepulchrum magnum templum aedificatum est, in quo ingens frequentia populi diebus singulis accurrit.78 Multae enim virtutes ibi in Dei nomine nunc ostenduntur.79 Nam et caeci ibi lumen et surdi auditum et paralytici gressum plerumque recipiunt.80 Lupicinus autem abba obiens, intra monasterii basilicam est sepultus, reliquitque Domino pecuniae creditae multiplicata talenta, id est beatas monachorum congregationes in eius lande devotas.81 EXPLICIT DE SANCTIS ABBATIBUS LUPICINO ET ROMANO.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.80r

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., , CAPITULA. <<<     >>> II. INCIPIT DE SANCTO ILLIDIO CONFESSORE.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik