monumenta.ch > Gregorius Turonensis > CAPITULA.
>>> Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI..., CAPITULA.

1 1. De Romano atque Lupicino abbatibus.2 2. De sancto I?lidio episcopo.3 3. De sancto Abraham abbate.4 4. De sancto Quintiano episcopo.5 5. De sancto Portiano abbate.6 6. De sancto Gallo episcopo.7 7. De sancto Gregorio episcopo.8 8. De sancto Nicetio episcopo Lugdunensi.9 9. De sancto Patroclo abbate.10 10. De sancto Friardo reclauso.11 11. De sancto Caluppane reclauso.12 12. De sancto Emiliano et Birichone abbatibus·.13 13. De sancto Lupicino reclauso·.14 14. De sancto Martio abbate.15 15. De sancto Senoch abbate.16 16. De sancto Venantio abbate.17 17. De sancto Nicetio Treverorum episcopo.18 18. De Urso et Leobatio abbatibus.19 19. De Monegundis religiosa.20 20. De Leobardo reclauso.21 Statueram quidem illa tantum scribere, quae ad sepulchra beatissimorum martyrum confessorumque divinitus gesta sunt, sed, quoniam quaedam de his nuper repperi, quos beatae conversationis meritum evexit ad caelum, quorumque vitae tramitem certis relationibus cognitum eclesiam aedificare putavi, dicere aliqua ex illis oportunitate cogente non differo, quia sanctorum vita non modo eorum pandit propositum, verum etiam auditorum animos incitat ad profectum.22 Et quaeritur a quibusdam, utrum vita sanctorum an vitas dicere debeamus.23 A. Gellius quoque et conplures philosophorum vitas dicere voluerunt.24 Nam Plinius auctor in tertio artis grammaticae libro ait: Vitas antiqui cuiuscumque nostrum dixerunt; sed grammatici pluralem numerum non putaverunt habere vitam.25 Unde manifestum est, melius dici vitam patrum quam vitas, quia, cum sit diversitas meritorum virtutumque, una tamen omnes vita corporis alit in mundo.26 Et scripsi, fateor, in inferiore confessorum libro aliqua de quorundam vitam quae in corpore operati sunt breviora, idcircoquia, cum de Dei virtute ingentia censeantur, parva tamen redduntur in scriptis; prolixiora quoque in hoc, quod vita· sanctorum vocitare voluimus, libro imperiti idiotaeque praesumimus propalare, orantes Dominum, ut dignetur dare verbum in ore nostro, qui ora mutorum ad usus praestinos saepius reseravit, et quod in sanctis praecipit scribi, reputet ea suis in laudibus declamari.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.79v

>>> Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, LIBER VITAE PATRUM OPERE GEORGI FLORENTI GREGORI TORONICI., I. INCIPIT DE SANCTIS ROMANO ATQUE LUPICINO ABBATIBUS.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > CAPITULA.

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik