monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 46. <<<    

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 47.

1 Praesenti quoque tempore apud Burdegalensim urbem domus una ignibus conprehensa vehementer coepit exuri.2 Cumque, flammis hinc et inde spatiantibus, aliae domus huic discrimini subiacerent, nec esset dubium, easdem huius fomitis calore depasci, congregatus in circuitu populus nomen beati Martini coepit attentius invocare et, ne vicinas domos virtus eius exuri permitteret, cum lacrimis deprecare; sicque ad elevatam vocem deflentium coepit crepitus flammae decedere.3 Atque illis clamantibus ad caelum, advenit subito, antistite inpertiente, praesidium; conlisumque orationi supplici incendium, restinxit plebs per lacrimas, quod nequiverat superare per undas.4 Eo tempore puer noster Launovaldus, cum graviter a disenteria fatigaretur, ut de pulvere sepulchri accepit, protinus morbo caruit.5 [EXPLICIT LIBER IV. DE VIRTUTIBUS ET MIRACULIS BEATI MARTINI CONFESSORIS].
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.79v