monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 44. <<< >>> 46.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 45.
1 Et quia rusticitas hominum, dum parum praedicationem sacerdotalem sequitur, ipsa se Dei praeparat ad offensam, quae nuper gestum fuit edicam.2 Leodulfus quidam Biturigae urbis homo, cum fenum secuisset, metuens, ne adventu pluviae venientis infunderetur et laborem suum perderet, die dominico, mane iunctis bubus, ad pratum direxit ac super plaustrum fenum adglomerare coepit; statimque pes eius unus quasi ardens ei visus est, regressusque ad hospitium suum, quievit ab opere.3 Post missarum vero solemnia celebrata, iterum iunctis bubus, opus coeptum pergit explere, conpletumque plaustrum fenu, statim oculi eius quasi a quibusdam aculeis puncti, dolorem maximum intulerunt.4 Quibus conclusis, numquam deinceps aperire potuit.5 Sicque per annum integrum in caecitate permanens, ad festivitatem sancti antistitis devotus advenit, cuius post diem tertiam beneficio lucis, quam perdiderat, restauratus est.6 Eo tempore et alius contractus adveniens, virtute sancti directus, propriis gressibus ad urbem suam regressus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.79r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik