monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 40. <<<     >>> 42.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 41.

1 Alia vero festivitate adveniente, quae in hieme caelebratur, Maurellus quidam ex domo Ponticonensi, servus Agini ducis, qui mense Martio per incursionem nescio quam unius poplitis perdiderat usum, et gressum figere non valens, adhibito sibi ad geniculum fuste, ut mos claudorum est, adfuit.2 Is cum per triduum orationem fudisset ad Dominum, quarta die, quod est in crastinum de festivitate, genu directo, sanus abscessit.3 Poet paucos autem dies homines qui carceris vinculis tenebantur divinitus absoluti, sancti basilicam sunt ingressi et per iudicem immunes a damno laxati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.79r