monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 39. <<<     >>> 41.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 40.

1 Quidam in regione Cantabriae Mauranus nomino manc a lectulo consurgens, dum de domo egreditur, visum est ei quasi ab aliquo percussus fuerit in cervicem.2 Qui protinus ruens in terram, factus est tamquam mortuus, ac per triduum solo spiritu vivens, tamquam mortuus putabatur.3 Quarta autem die apertis oculis, nihil poterat loqui.4 Ablata enim ei fuerat fandi facultas.5 Auditis enim beati Martini miraculis, unum triantem nautis porregit, innuens cum supplicatione, ut eum ad beati antistitis templum deferrent.6 Quibus abeuntibus, ille ad domum suam reversus, vidit ante pedes suos aureum in similitudine triantis.7 Quo adsumpto pensatoque, unius solidi appensus est pondere.8 Quod ille cernens, dixit intra se: 'Reddidit mihi virtus beati Martini meritum pro fenore, quod eius templo direxi'.9 Et accensus desiderio, voluit in unam atque aliam navem conscendere, sed a parentibus est retentus.10 Reperta autem tertia nave, retenere penitus non potuit.11 Qua ascensa, cum inpellente vento altum mare ingressi fuissent, os eius virtus sancti antistitis reseravit.12 Qui, extensis ad caelum manibus, locutus est, dicens: 'Gratias tibi ago, omnipotens Deus, qui me hoc iter sulcare iussisti.13 Iam enim, priusquam templum sancti tui videam, eius beneficiis sum refertus'.14 Quibus navigantibus, Burdigala urbe adpulsi sunt; egressusque hinc de navi, ad basilicam sancti accedens ac votum suum exsolvens, quae scripsimus ab ipsius ore relata cognovimus.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.78v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik