monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 36. <<<     >>> 38.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 37.

1 Tempore autem, quo post obitum gloriosissimi regis Gunthramni Childebertus rex Aurilianensim urbem adivit, puerorum unus aulicorum graviter a typo tertiano, accedentibus discedentibusque febrebus, tremore superveniente, quatiebatur.2 Id cum nobis fuisset quaestus, de pulvere sancti sepulchri porreximus; quod hauriens, conpresso tremore, convaluit.3 In sequenti vero nocte, cum dies ille, quo frangi consueverat, advenisset, vidit per visum advenientem personam teterrimam dicentemque sibi: 'Ecce iam tempus tui tremoris advenit, quid dissimulas? Age quod consuevisti!' Haec eo dicente, advenit vir quidam vultu splendidus, caesariae niveus, vultu decorus, dicens ei: 'Ne tremueris, sed facito super frontem tuam signum venerandae crucis, statimque sanaberis'.4 In hac visione expergefactus, munitus hoc signaculo, quo fuerat iussus, numquam ulterius quae pertulerat passus est.5 Ab hoc tipo reginae puella fatigata, potu huius sancti medicaminis sumptum, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.78v