monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 35. <<< >>> 37.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 36.
1 Coniux Serenati hominis nostri, cum de cultura, viro praemisso, rediret, subito inter manus dilapsa comitantium terrae corruit, ligataque lingua, nullum verbum ex ore potens proferre, obmutuit Interea accedentibus hariolis ac dicentibus, eam meridiani daemonii incursum pati, ligamina herbarum atque incantationum verba proferebant; sed nihil medicaminis iuxta morem conferre poterant periturae.2 Cumque familia mixto ululatu perstreperet, filius eius ad neptam nostram Eusteniam anhelus occurrit, nuntians, matrem suam extremae vitae terminum attigisse.3 Quae adveniens ad aegrotam camque visitans, amotis ligaminibus quae stulti indiderant, oleum beati sepulchri ori eius infudit ceraque sofivit.4 Mox sermone reddito, nequitiae dolo dirempto, aegra convaluit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.78v