monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 34. <<<     >>> 36.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 35.

1 Nec illuc praetermittendum puto, quod innocenter homo accusatus per calumnias malorum adducebatur ad urbem vinctus loro, ut truderetur ergastulo.2 Cumque ante basilicam sancti Petri apostoli in publicum adductus agerem devenisset, dissolutae sunt manus eius, dixitque custodibus: 'In hoc apparet me a culpa quam dicitis esse inmunem, cum meae manus divinitus sunt solutae'.3 Tunc illi indignantes artius cum revinxerunt, et insuper adhuc alio loro ligamini adiecto, ut ita dicam, vincula ipsa vinxerunt.4 Contigit autem eo tempore, ut nos de basilica sancti Martini per plateam veniremus.5 Hii autem cum nobis in obviam venientes adpropinquarent, ut primum sancti basilicam homo vinctus aspexit, statim solutae sunt manus eius, exiliensque de caballo in quo sedebat, pedes nostros arripuit, exponens, se iniuste damnari.6 Sicque, nobis cum iudice conloquentibus, absque fatigatione discessit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.78r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik