monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 30. <<< >>> 32.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 31.
1 Exinde egressi, Sanctonicum terreturium ingressi sumus.2 Cumque in quodam convivio de beati Martini virtutibus fabularemur, haec mihi unus e civibus, adfirmantibus aliis vera esse, fideliter retulit.3 Naiogialo villa est in hoc terreturio sita, ad quam cum sanctus Martinus adhuc superstes in corpore adiret, obvium habuit virum exhibentem aquam cum vasculo.4 Erat enim puteus ille, de quo haec exhibebat, situs in valle quasi mille passus a villa, ex eo incolae haustam deferebant aquam.5 Tunc ait vir Dei homini aquam ferenti: 'Quaeso, dilectissime, contene manum tuam et huic asello, quem sedeo, paululum aquae ad bibendum indulge'.6 Qui ait: 'Si necessarium ducis animal tuum adaquare, accede ad puteum et hauriens dabis ei.7 Nam ego quod cum labore detuli non praebebo'.8 Et haec dicens, praeteriit.9 Quo discedente, veniens mulier et ipsa deferens aquam in ulnam; dixit ei similiter vir Dei.10 Quae acsi Rebecca condam audiens nuntium Dei: 'Et tibi praebeo', ait, 'et asino tuo potum, nec mihi labor est, ut iterum hauriam.11 Tantum voluntas tua fiat, qui iter pergens necessitatem pateris'.12 Et posito vasculo, dedit asino illi bibere.13 Quae, iterum haustam aquam, impleto vasculo, revertebatur ad villam.14 Quam prosequens sanctus, ait: 'Reddam tibi pro mercede beneficium, quia adaquasti asinum meum'.15 Et, positis genibus in terra, oravit ad Dominum, ut loco illi fontis ostenderet venam.16 Ac statim consummata oratione, disrupta terra, fontem inmensum populis admirantibus patefecit.17 Qui usque hodie beneficium praebet hominibus conmanentibus in agro illo.18 In huius enim fontis ore est lapis in testimonium, qui vestigium retenet aselli illius, super quem sanctus sedit antistis.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.77v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik