monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 29. <<< >>> 31.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 30.
1 Tempore post habito, cum usque Pectavam accessissemus urbem, libuit gratia tantum orationis monasterium Locotigiacensim adire, quo congregata monachorum caterva locaverat vir beatus.2 Ibi enim mortuum primum suscitasse legitur, et ex illo ad episcopatum ductus scribitur.3 Ergo desideratum ego expetens locum, prosternor ad cancellos anguli, in quo dicitur defuncti spiritum reduxisse.4 Post effusis vero cum oratione lacrimis ac celebratas solemniter missas, percunctor abbatem, si aliquod ibi Dominus miraculum ostendisset.5 Asseruitque ille coram qui aderant fratribus, plerumque ibi inluminare caecos ac debiles integrari.6 'Quid tamen nuper sit gestum, inquio, tibi, domne, quia sollicite inquiris, evolvam.7 Mulier quaedam vicina loci huius, paralysi humore perculsa, officio membrorum omnium usquequaque perdiderat.8 Quae carrucae inposita, bubus trahentibus, ferebatur, circumiens domos divitum, ut inopiae suae expleret necessitatem.9 Ergo dum delata ad hunc locum pavimento prosternitur, lento conamine accedens, velum quod sanctum tegebat cancellum devote osculatur, dicens: „Hic te, beate confessor, adesse credo, hic te mortuum suscitasse testificor.10 Confido enim, quod, si volueris, poteris me salvare ac sanitati restituere, sicut quondam, disruptis inferni faucibus, defuncti animam reduxisti".11 Haec effata, genas lacrimis rigabat ubertim, ac statim impleta oratione, quicquid aridum, quicquid contractum, quicquid dissolutum fuit, redintegratum est mulieris in corpore a beati antistitis virtute'.12 Simili sorte et alius paralyticus ad hoc accedens monasterium, ut velum ipsius cancelli attigit, amota omni debilitate, sanus abscessit.13 Distat autem ab urbe Pectava quasi stadia quadraginta.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.77v