monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 27. <<<     >>> 29.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 28.

1 Nobis quoque cum rege morantibus, Claudius quidam ex cancellariis regalibus a febre corripitur.2 Cumque cibum potumque nimia oppressus febre exhorruisset, nobis quae patiebatur quaestus est, delutumque pulverem, quod de sancto beati sepulchro pro salvatione levavimus, ut hausit, mox conpressa febre, sanatus est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.77r