monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 26.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 25. <<< >>> 27.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 26.
1 Fuerat nobis causa quaedam ChildeberthiĀ· regis adire praesentiam.2 Pergentibus quoque nobis, iter per pagum Remensem adgressi sumus, repperimusque hominem quendam, qui nobis relatu suo, patefactum carcerem huius orbis, in quo inter reliquos vinctos huius famulus tenebatur, Martini virtute fuisse, vinctosque ab ergastulo absolutes liberos abscessisse.3 Erat enim huiusmodi carcer, ut super struem tignorum axes validi superpositi pulpitarentur, ac desuper, qui eosdem obpremerent, insignes fuerant lapides collocati.4 Nihil minus et ostium carceris, sera ferro munita, obducto clave pessulo obserabatur; sed virtus antistitis, ut ipse relator asseruit, lapides dimovet, disicit pulpita, catenas confregit et trabem, quae vinctorum coartabat pedes, aperuit ac, nec reserato ostio, homines per aera sublevatos foris tecto patente produxit, dicens: 'Ego sum Martinus, miles Christi, absolutor vester.5 Abscedite cum pace et abite securi!' Sed cum nos ad regem accedentes huius virtutis diffamaremus miraculum, adfirmavit rex, quosdam ex his qui absoluti fuerant ad se venisse, atque conpositionem fisco debitam, quam illi fretum vocant, a se fuisse reis indultam.6 Hoc autem factum est ante quattuor festivitatis dies in anno memorati regis sexto et decimo.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.77r