monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 20. <<< >>> 22.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 21.
1 Quidam de civibus Turonicis, dum ad regis occursum properaret, vas cum vino unumque panem ad sepulchrum una mansurum nocte deposuit, ut scilicet in itinere positus hoc haberet salutis praesidium.2 Quae exinde adsumpta, iter carpere coepit.3 Factum est autem, ut metatum requirens, hominis cuiusdam ingrederetur hospitium, depositisque sarcinis, mulier, quae habebat spiritum inmundum, beati Martini adventum vocibus inmensis adnuntiare coepit ac dicere: 'Quid nos persequeris, sanctae? Quid nos crucias, serve Dei?' Tunc hospes ille qui venerat, accepto calice, paululum vini de vase illo auferens, frustram benedicti panis effractam posuit in eo.4 Quod ubi mulier illa quae debacchabat accepit, mox cum sanguine eiecto daemonio salvata est.5 Alia in eo loco mulier, quae diu a frigoris aegrotabat, accepto ab hac benedictione modico, ut sumpsit, sanata est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.76v