monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 18.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 17. <<< >>> 19.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 18.
1 Huius etenim urbis terreturii puella Viliogundis vocabulo simili conditione caecatur.2 Dum enim cum reliquis puellulis per stratas villae ludum exercendo discurreret, ventiĀ· violentia pulvere elevato, opplevit oculos eius.3 Quae statim doloribus vexata petiit parentes suos, ut eam ad basilicam sancti Martini deducerent.4 Quo facto, protinus ut orationem pro ea fuderunt, inluminata est.5 Nobis quoque egredientibus de sanctis missarum solemnibus occurrerunt simul praefatus puer atque puella, dicentes, se hora ipsa lumen virtute beati antistitis recepisse.6 Quod nobis magnum praestetit gaudium credentibus, quod nos virtus beati confessoris sit visitare dignata.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.76v