monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 15. <<< >>> 17.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 16.
1 Homo quidam urbis Turonicae iudici culpabilis extetit, quem in vincula conpactum custodire praccepit.2 Advenientibus autem diebus sanctis dominicae resurrectionis, iussit eum iudex ipse in ulteriorem Ligeris fluvii litus in alia retrudi custodia.3 Ducebatur igitur non solum catenis colla revinctus, verum etiam post tergum manibus conligatis; cumque ad ripam nominati amnis advenissent et navigium, quo transire deberent, praestolarentur, atque ille sancti Martini auxilium incessabiliter flagitaret, visum est repente custodibus, quasi ab aliquo capite verberati fuissent.4 Protinusque in terram ruunt, ac catenae, quae vinctum tenebant hominem, confractae sunt, laxatae vero corrigiae de manu solvuntur.5 Ipse autem liberum se sentiens, decumbentibus adhuc solo hominibus, secessit ab eis et sanctae cclesiae limen ingressus est, sicque a iudice relaxatur.6 Ferebant enim nonnulli, his diebus et apud Pectavensim urbem vinctos ab ergastulo carcerali fuisse resolutos.7 Quod ambigeri non potest, quia utriusque confessoris virtus utramque urbem sacris potuit inlustrare miraculis.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.76r