monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 14. <<< >>> 16.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 15.
1 In Ausciensi quoque terreturio erat homo Caelestis nomine, cui multa erant apium alvearia.2 Ex quibus cum examen egressum alta conscendens longa conpeteret, et ille sequens nullum prorsus capiendi obteneret effectum, prostratus solo, sancti Martini invocat nomen, dicens: 'Si virtus tua, beatissime confessor, hoc examen.3 retenere voluerit eumque ditioni meae reddiderit, quae in posterum ex eo procreata fuerint, mel usibus meis sumam, ceram vero ad luminaria basilicae tuae cum omni soliditate diregam'.4 Haec effatus, cum adhuc terrae decumberet, statim examen apium super unam arbusculam, quae viro erat proxima, decidit et insedit, collectumque et in alveare reconditum domi detulit.5 De quo infra duos aut tres annos multa congregavit Ex quibus cum iam amplius quam ducentas cerae libras adgregatas haberet, rumor hostilitatis obortus est.6 At ille, ne votum suum perire cerneret, ceram fossa humo operuit.7 Pace quoque reddita, diaconum nostrum, ut eam peteret, arcessivit.8 Erat tunc cum eo puer, qui renum gravissimum perferebat dolorem.9 Qui accedens ad virum et cognoscens ab ore eius quae gesta fuerant, cera quae terra latebat detegi iubet.10 Puer vero, qui dolorem, quem diximus, patiebatur, accepto sarculo ut terram foderet, ait: 'Si tu propitius es, sancte Martine, ad hoc munus hominis huius aspiciendum, contingat virtus tua renes meos, et sis mihi salus, cum hanc detexero ceram'.11 Et percutiens sarculo terram, sonuit ossiculum renum eius, et statim omnis dolor ablatus est; et sic incolomis cum hac cera beatae basilicae praesentatus est.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.76r