monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 11. <<<     >>> 13.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 12.

1 Apud Turnacensim vero Cenomanici terreturii villam, quae nunc in ipsius sanctae basilicae ditionibus retenetur, mulier quaedam diuturna caecitate detenta et senio praegravata, ad oratorium villae ipsius resedens, dum stipem quaereret ac assidue sancti Martini nomen invocaret, quadam nocte dominica coeperunt oculi eius a dolore conpungi.2 Tunc illa prostrata coram sancto altare, erumpente sanguine, lumen recepit.3 Verumtamen reliquiac in ipso loco beatissimorum apostolorum, id est Petri et Pauli, habentur; sed haec asserebat virtute sancti antistitis fuisse sanatam.4 Verumtamen fides nostra retenet, in multorum sanctorum virtutibus unum Dominum operari, et nec illos disiunctos virtutibus, quos caelo pares, miraculis Dominus aequales reddit in terris.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.75v