monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 10. <<< >>> 12.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 11.
1 Sed quid mirum, si sensa adversitate turbata reddat hominibus, qui saepius sterilitatem in fecunditate convertit? Blidericus quidam Carnoteni terretorii civis, accepta uxore, ut dono Dei procreationis suae prole ditaretur, orabat; sed nihil ex ea germinis merebatur accipere.2 Tricisimus etenim annus curriculum expedierat, uxore sterili permanente, cum vir, saluberrime pro animae commodum tractans, ait uxori: 'Ecce saeculum, quod utimur, praeteriens est, et nulla inter nos subolis gignitur, qui, nobis deficientibus, congestum laboris nostri debeat possedere.3 Accedam', inquit, 'ad basilicam sancti Martini et eam faciam heredem mihi, ut, liberis abnegatis, vel cum eadem quae habere potero possedeam in futuro'.4 Consensit mulier sapiens viri prudentis consilio.5 Nec mora, proceditur ad basilicam sancti, fusaquc oratione, invitat abbatem secum domi accedere.6 Quo accedente, tradidit ei omnem possessionem suam, dicens: 'Sint haec omnia penes sancti Martini ditione quae habere videor, et hoc tantum exinde utar, ut de his, dum vixero, alar'.7 Consignatisque rebus, coegit abbatem manere ibi.8 Mirum dictu! Post 30, ut diximus, annorum curricula, in ipsa qua res suas basilicae tradidit nocte cognovit uxorem suam, quae concipiens peperit filium.9 Sed et deinceps alios habuit, quod non ambigitur, haec virtute sancti praestitum huic viro fuisse.10 Verumtamen non refragavit, acceptis filiis, promissionem homo ille, sed eis alia loca tribuens, quae primum sancto largitus fuerat confirmavit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.75v