monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 10.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 9. <<< >>> 11.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 10.
1 Est apud nos patena colore sapphirino, quam dicitur sanctus de Maximi imperatoris thesauro detulisse, de qua super frigoriticos virtus saepe procedit.2 Nam in accentu febrium quis positus, qui cum tremore fieri solet, advenerit, de ea aqua hauserit, mox sanatur.3 Est et apud Condatensim vicum alia aeque patena a sancto exhibita metallocristallina, similem infirmis beneficium praebens, si fideliter expetatur.4 Bodilo unus de notariis nostris cum stomachi lassitudine animo turbatus erat, ita ut nec scribere iuxta consuetudinem nec excipere, et quae ei dictabantur vix poterat recensere.5 Tunc cum saepius verbis increparetur, super hanc beati viri patenam, quam nobiscum esse diximus, aquam fudit, ipsamque ore transponit.6 Mox sensui suo redditus, opus officii sagatius, quam consueverat, expedibat.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.75r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik