monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 7. <<<     >>> 9.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 8.

1 Praesenti vero anno Palladius Sanctonicae urbis episcopus sancti huius confessoris reliquias petiit.2 Construxerat enim in eius honore basilicam, quam his pignoribus consecravit, meruitque ibi suscipere miracula, qua saepius urbs propria habet experta.3 Nam post duum aut trium mensuum curricula litteras eius accepi, in quibus indicavit, tres paralyticos contractis pedibus advenisse, qui statim ut in basilicam ingressi orationem fuderunt, directis vestigiis, sanitati sunt redditi.4 Duo caeci in eo loco lumen recipere, facta oratione, meruerunt, et amplius quam duodecim a febre frigoritica, depulso tremore, convaluerunt.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.75r