monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 6. <<< >>> 8.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 7.
1 Et quia Florentiani maioris memoriam fecimus, quid ab eo didicerim, nefas puto taceri.2 Tempore quodam causa legationis Galliciam adiit, atque ad Mironis regis praesentiam accedens, negotia patefecit iniuncta.3 Erat enim co tempore Miro rex in civitate illa, qua decessor eius basilicam sancti Martini aedificaverat, sicut in libro primo huius operis exposuimus.4 Ante huius aedis porticum vitium camera extensa per traduces dependentibus uvis quasi picta vernabat.5 Sub hac enim erat semita, quae ad sacrae aedes valvas peditem deducebat.6 Cumque rex sub hac praeteriens orationis gratia hoc templum adiret, dixit suis: 'Cavete, ne contingatis unum ex his botrionibus, ne forte offensam sancti antistitis incurratis.7 Omnia enim quae in hoc habentur atrio ipsi sacrata sunt'.8 Haec audiens unus puerorum, ait infra se: 'Utrum sint haec huic sancto sacrata an non, ignoro.9 Unum scio, quia diliberatio animi est ab his vesci'.10 Et statim iniecta manu caudam botrionis coepit incidere, protinusque dextera adhaerens camerae, arente lacerto, diriguit.11 Erat enim mimus regis, qui ei per verba iocularia laetitiam erat solitus excitare.12 Sed non ei adiuvit cacinnus aliquis neque praestigium artis suae, sed, cogente dolore, voces dare coepit ac dicere: 'Succurrite, viri, misero, subvenite obpresso, relevamini adpenso et sancti antistitis Martini virtutem pro me deprecamini, qui tali exitu crucior, tali plaga adfligor, tali incisione disiungor'.13 Egressus quoque rex, cum rem quae acta fuerat didicisset, tanto furore contra puerum est accensus, ut ei manus velit abscidere, si a suis prohibitus non fuisset.14 Dicentibus tum praeterea famulis: 'Noli, o rex, iudicio Dei tuam adiungere ultionem, ne forte iniuriam, quam minaris puero, in te retorqueas'.15 Tunc ille conpunctus corde, ingressus basilicam, prostratus coram altare sancto, cum lacrimis precem fudit ad Dominum, nec ante a pavimento surrexit, quam flumen oculorum huius paginam delecti deleret.16 Quo a vinculo quo nexus fuerat absolute et in basilicam ingresso, rex elevatur a solo, et sic recipiens incolomem famulum, palatium repetivit.17 Testabatur autem maior praefatus, haec se ab ipsius regis relatione·, sicut actum narravimus, cognovisse.18 Sic enim gloriosus pontifex suam inlustrat urbem miraculis, ut deesse non sentiatur alienis.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.74v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik