monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 5. <<< >>> 7.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 6.
1 Anno quoque quarto decimo regis supradicti, adveniente solemnitate sancti, duodecim paralytici directi, tres caeci inluminati, quinque inergumini emundati sunt.2 Adfuit huic festivitati et Aridius Lemovicinae urbis abba, cui in superioribus libellis meminimus, per quem Dominus paralyticam unam, quae per octo annos carrucae superposita in atrio beati confessoris decubuerat, directis vestigiis, restauravit.3 Nam adserebat ipse vir Dei, sensisse se quasi beati Martini manum, cum infirmae membra, inposito signo crucis, tactu salutari palparet.4 Advenerat etiam in hac festivitate et Florentianus maior cum Romulfo palatii comite.5 Quibus non parva admiratio fuit de gloria confessoris, per quem Dominus talia tunc miracula dignatus est operare.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.74v