monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40. > LIBER IV. > XXXVI. > 19. > XXVIII. > XLIV. > 3. > 5.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 4. <<< >>> 6.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 5.
1 Eo anno, id est Childeberthi regis tertio decimo, ad festivitatem, quae de beato eius transitu celebratur, servus Theudulfi civis Turonici custus suillac, dum nocte circa gregem creditum excubaret, ne quiddam ex co aut bestia raperet, aut fraus furis auferret, oculis subita caligine interfusis, lumen amisit.2 Qui per sex annos in caecitate durans, ad hanc festivitatem advenit; post tertium vero diem sancti virtute inluminatus, a domino est dimissus ingenuus.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.74v