monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , 1. <<<     >>> 3.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 2.

1 Quodam vero tempore lingua mihi graviter inriguerat, ita ut plerumque, dum loqui velim, balbutire me faceret, quod non mihi sine inproperio erat.2 Accessi autem ad tumulum sancti ac per lignum cancelli linguam impeditam traxi; protinus tumore conpresso, convalui.3 Intumuerat enim valide et totum palati repleverat antrum.4 Deinde post die tertio labium mihi exilire graviter coepit.5 Accessi iterum quaerere sospitatem ad tumulum; tactamque a dependentibus velis, protinus stetit venae pulsus.6 Et credo, mihi haec ex abundantia sanguinis evenisse; non tamen sanguinem minuere studui propter sancti virtutem.7 Nullam tamen mihi ultra molestiam fecit haec causa.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.74r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik