monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , IV. <<< >>> 2.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, 1.
1 Nuperrimo autem tempore ventris dolorem incurri.2 Et licet non usquequaque dabat solutionem, tamen doloris malum in illis interaneorum flexuosis recessibus vagabatur.3 Adhibui, fateor, saepius balneas atque res calidas super ipsas alvi torturas ligari faciebam, sed nihil mederi poterat infirmitati.4 Sexta etenim dies inluxerat, quod magis ac magis dolor invalescebat, cum mihi venit in memoria, ante paucos annos, sicut in libro secundo huius operis contenetur scriptum, me ab hoc dolore sancti virtute fuisse sanatum.5 Accessi temerarius ad locum sepulchri, proiectusque solo, orationem fudi atque, secretius a pendentibus velis unum sub vestimento iniectum, crucis ab hoc signaculum in alvo depinxi; protinus dolore sedato, sanus abscessi.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.74r