monumenta.ch > Gregorius Turonensis > LIBER IV.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, , CAPITULA LIBRI IV. <<<     >>> 1.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. IV, LIBER IV.

1 Saluberrimo nos hortatu propheta admonet, dicens: Honorandi sunt amici tui, Deus.2 Nihilhominus et in alio psalmo: Qui timentes Dominum magnificat, beatitudine copulatur domus aeternae.3 Ergo perspicue patet intellectui humano, quod admoneantur quique non solum inmunes a crimine, verum etiam noxialis criminis malo dediti, cultum reverentes reddere amicis Dei.4 Quae res non solum in praesenti saeculo tribuit beneficium, verum etiam praestat et refrigerium in futuro.5 Nam cum saepe videamus virtutum insignia prodere de tumulis beatorum, non inmerito commovemur debitam eis honoris reverentiam inpendere, a quibus non desistimus infirmitatum remedia flagitare.6 Quorum precibus et ipsam peccaminum remissionem non dubitamus adipisci et non modo hanc mereri, verum ab infernalibus suppliciis eorum interventu salvari.7 Confidimus enim, quod, sicut hic morborum genera resecant, illic saevas tormentorum poenas avertant, et, sicut hic mitigant febres corporeas, illinc restingant aeternas, et, quomodo hic luridae leprae ulcera sordentia mundant, illic delictorum maculas mederi suo interventu obteneant, ac, sicut hic mortuorum cadavera ad vitam resuscitant, illic peccato sepultos, ex Acharonticis stagnis manu iniecta erutos, vitae aeternae restituant.8 Quocirca, dum unusquisque laetificatur in gaudio proprio sub patrono, tunc inpensius honorem reddit debitum, cum se senserit ab infirmitate qua detenebatur eius virtute mundatum; sicut nunc de beato ac toto orbi peculiare patrono Martino antistite et nos et innumeri populi sunt experti; et utinam ignavia mentis nostrae permitteret eum sic venerari, ut decet amicum Dei, qui, tantis in nos morborum obpressis generibus, plerumque restituit sanitati!
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.74r