monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 60.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 59. <<<
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 60.
1 Oportunitatis causa nuper exteterat, ut ad visitandam genetricem meam in terretorium Cavellonensis urbis adirem.2 Sed metuens superventuras infirmitates, de hoc pulvere, id est sepulchri beati antestitis, auferre et mecum deferre praesumpsi, scilicet ut, cum quempiam nostrorum morbus aliquis invasisset, virtus sancti ope consuetudinaria subveniret.3 Igitur, ubi ad matrem accessi, protinus unum puerum febris cum disenteria arripuit, adterit et consumit, ita ut, negato usu vescendi, de solis febribus aleretur.4 Die tertia cum haec audissem, delutum pulverem ad bibendum porrego moribundo, statimque fugata febre, sedato dolore, convaluit.5 His diebus a Verano antitiste audivi, quod quodam tempore, dum typi quartani aestu uriretur, expetita beati Martini basilica, quae in loco illo erat, celebrata vigilia, fuisse sanatum.6 Nos vero ex hoc itinere Arverno venientes, repperimus Avitum episcopum a tertiano typo ita graviter concuti, ut, etiam ei aliquid cibi sumeret, statim reiceret; sed de hoc pignore potui sumptu, calcata febre, roboratus est.7 Duos ex pueris nostris valitudinaria febris invaserat, omniumque membrorum iuncturas, ut ex hoc contagio plerumque adsolet, dolor saevus obsederat; sed ab hac benedictione potati, sanati sunt.8 Ego ipse in hoc itinere, cum dolorem dentium graviter sentirem, et iam non solum ipsi dentes, sed omne caput venarum pulsibus ac dolorum spiculis figeretur, ac timpora valide prosilirent, hoc praesidium expetii, sed mox, dolore depresso, convalui.9 O tyriacam inenarrabilem! O pigmentum ineffabile! O antidothum laudabile! O purgatorium, ut ita dicam, caeleste! Quod medicorum vincit argutias, aromatum suavitates superat ungentorumque omnium robor supercrescit; quod mundat ventrem ut agridium , pulmonem ut hisopum, ipsumque caput purgat ut pyretrum.10 Etiam non solum membra debilia solidat, sed, quod his omnibus magis est, ipsas illas conscientiarum maculas abstergit ac levigat.11 Sufficiant ergo haec huic libello, quae indita sunt.12 Tamen, si adhuc miracula cernere meremur, placet ea alteri libello inseri, ut ea quae ostenduntur non oculi, sed magis debeant populari.13 De cetera vero virtutem eius deposcimus, ut qui talia praestat ex tumulo nos iam a peccatis Deo mortuos suscitare dignetur mortis istius de sepulchro, ut in illo resurrectionis carnis omni tempore nobis obteneat indulgentiam, cum iile provehitur ad coronam.14 EXPLICIT LIBER III.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.73r
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik