monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 58. <<< >>> 60.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 59.
1 Adolescens quidam ex nostris nocturnis febribus vexabatur in tantum, ut ab hora diei octava usque in crastinum secunda diei hora nullam aestuandi quietem possit accipere.2 Erat enim ei et horribile omne cibum, nec quicquam unde confortaretur accipiebat.3 Dolor etiam saevus membra omnia quatiebat, sed et pallor genas obsederat.4 Dumque sic inter manus ferreretur parentum ut aeger, aegre obtenere potui, ut ad sepulchrum beati antestitis deferretur.5 Tandem adlatus, de sacrosancto tumuli pulvere deluto potui sumpsit; mox ab hac benedictione, fugato universo dolore, febris extincta est.6 Nec mora, secreta digestionum loca puer expetit, deducitur in angulo ventris purgandi gratia.7 Verum ubi voluntatem alvi flatu inpellente profudit, statim duo vermes ab eo in modum serpentium processerunt, qui ita moveri oculis hominum videbantur, ut vivere putarentur.8 His igitur ab eo digestis, ilico adplene sanatus, et cibum, ut solitus erat, hausit et potum, ruborque genis, fugato pallore, redditur, membrisque omnibus solidatur.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.73r