monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 58.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 57. <<< >>> 59.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 58.
1 Post diem vero tertium huius solemnitatis erat quidam paralyticus hoc in loco exorans, cui debilitas hac de causa, ut ipse enarravit, evenerat.2 Dum esset, inquit, puer parvulus et cum reliquis pecorum in campo custodiam gereret, super fontem quondam obdormivit; aliis quoque ad meridiem recedentibus, hic solus remansit.3 Tandemque relictus a somno, dum consurgere nititur, doloribus coartatur.4 Mox membris omnibus contractis ac retortis extrorsum brachiis, contractis in poplite nervis, calcaneis ad crura deductis, cum nulla esset virtus eundi, inmensae ab eo lacrimae cum magnis vocibus effluebant.5 Reversis autem sociis ad visenda pecora, hic heiulans invenitur.6 Dehinc parentum ulnis ablatus, domui restituitur.7 Post dies vero paucos cum parumper a doloribus laxaretur, mendicis quibusdam deputatus est, cum quibus per decim aut eo amplius annos regiones urbesque circumiens, ad hanc festivitatem adveniens, membris omnibus solidatus est.8 Duo eadem die caeci inluminati; duo inergumini ad sepulchrum antistitis emundati sunt.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.72v
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik