monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 57.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 56. <<< >>> 58.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 57.
1 Hominis cuiusdam oculi crassa caliginis nube contecti, quodam gluttino coniunctis palpebribus fuerant obserati, et quod super deerat viro, magnis doloribus tenebatur.2 Quid plura? Festivitatem sancti cum reliquis devotus expetiit, adtente exorans, ut a virtute beati antistitis visitari mereretur in die solemnitatis.3 Sed sacra solemnia praevenit potentia confessoris, ostendens se adesse populis, cum tenebras pepulit lumenque refudit.4 Igitur ante diem tertium festivitatis hoc in atrio, quod absidam corporis ambit, orante, subito aperti sunt oculi eius, et aspiciens lucem videre meruit.5 Quod cum his qui aderant cum gratiarum actione narraret, dictum est ei, ut silens potius orationem funderet, ut coeptam virtutem beatus antistis celerius adimpleret.6 Tunc prostratus terrae, cum in lacrimis prorupisset, firmatis oculis, incolomis a solo surrexit.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.72v