monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 56.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 55. <<<     >>> 57.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 56.

1 Magna est enim pietas confessoris, quae sic arguit insipientes, ut ponens vitium ante oculos reddat in posterum emendatos.2 Pro hac causa mulier alia debilitatur.3 Nam cum die sabbati post solis occasum, quod adiacit resurrectionis dominicae nocti, panem forno locaret, brachium eius dolore quatitur.4 Iniectumque alium et tertium panem, manus invita lignum quod tenebat coepit adstringere; intellegensque mulier divinae se virtutis [iudicio] condemnari, velociter palam quam tenebat abiecit; nihilhominus non effugire potuit poenam.5 Nam ita manus eius cum gravi dolore contractae sunt, ut ungulae in ipsa difigerentur palma.6 Ex hoc nullus medici se credens posse fomento sanari, beati basilicam expetivit, ibique fideliter orans, directis manibus sanata discessit, vovitque, ut per singulos menses una ebdomada ad sanctum templum debeat deservire.7 Quod per unum annum eam observasse, manifestissime cognitum est.8 Post annum vero, intermissa unius mensis ebdomada, non accessit ad basilicam sanctam.9 Sedenti vero in hospitiolo suo, oculus ei a dolore transfigitur.10 Illum quoque conpremens et alius dolere coepit extemplo.11 In unius horae momento caeca ab oculis ambobus efficitur.12 Nec mora, confessa ad praesidia nota confugit; ibique orationem suppliciter fundens ac paenitentiam pro neglegentia conpunctae agens, die octava, sanguine ab oculis profluente, inluminata est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.72v