monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 53.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 52. <<<     >>> 54.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 53.

1 Sed nec hoc silendum putavi, quod saepius in morte praecipites, extenta pietatis dextera, sublevavit.2 Denique Genitoris civis nostri servus a iudice pro furti scelere conprehensus, patibulo diiudicatar.3 Qui cum duceretur, nomen beati antistitis invocabat, dicens: 'Libera me, sancte confessor Martine, ab inminente periculo'.4 Adpensus igitur ac solus relictus, commoto subito vento, audivit vocem dicentem: ' Liberemus eum'.5 Et ecce a quattuor partibus caeli concussus stipis, qui hominem sustentabat, cum inmenso cespite in modum arboris eradicatae a terra divellitur, et sic homo morti deditus redivivus eregitur.6 Alius quoque, qui multa fecerat scelera, et conpunctus a Deo, paenitentiam pro malis quae gesserat agebat, adprehensus sine causa, simili nece damnatur, invocans semper beati confessoris auxilium.7 Qui cum adpensus fuisset, disruptis vinculis, inlaesus ad terram ruit.8 Sed mala mens hominum iterum adpendit, quem Dens eripuit.9 Quod audiens abba monasterii a loco proximi, currit ad comitem, rogaturus pro eo, – erat enim exinde quasi tribus milibus –, obtentaque cum eo rei huius vita, rediit vivumque repperit.10 Quo a suspendio deposito, adduxit ad monasterium profitentem atque dicentem, quia: 'Sensi virtutem sancti Martini, qui me eripuit'.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.72r