monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 51.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 50. <<<     >>> 52.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 51.

1 Chardegysilus vero Sanctonicae urbis civis cognomento Gyso, susceptis nobis ad domum suam, invitat ad oratorium, quod mater eius aedificatum beati Martini reliquiis consecravit.2 Denique cum, expleta oratione, solliciti essemus, si ibidem virtus antistitis ostensa fuisset, respondit: 'Ante annum tertium puerulus iste filius meus, quem coram cernitis, cum adhuc ad matris penderet papillam, incomode agere coepit ac per triginta dies aut eo amplius inter manus non sine labore deportabatur, donec ita addictus est, ut nec mammellam valeret sugere nec alium cibum.3 Deficiente autem eo, iam die sexto, postquam gravius agere coepit, deposuimus cum ante altare, flentes atque eius obitum praestolantes.4 Ego autem dolorem non ferens, discessi a domo, mandans mulieri, ut, cum obiret, statim eum sepulturae locaret.5 Flente autem genetrice, iacuit infans usque ad vesperum.6 Cadente autem sole, elevat vocem suam, dicens: „Dulcissima soror, ubi es?" Sic enim genetricem, ut blandicia infantum habet, vocitare solitus erat.7 At illa accurrit, dicens: „Adsum, fili dulcissime", susceptoque eum in ulnis, moxque porrecta papilla, hausto lac, convaluit'.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.71v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik