monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 50.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 49. <<< >>> 51.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 50.
1 Lupus Burdegalensis urbis presbiter quodam tempore graviter a quartano typo vexabatur, ita ut, accedente febre, neque cibum neque potum sumere possit.2 Interea advenit festivitas sancti Martini antestitis.3 At ille, celebratas cum reliquo clero vigilias, mane praecedit omnes et ad basilicam sancti festinat.4 Dum autem properat, obvium habuit Iudaeum; quo inquerente, quo pergeret, respondit: 'Typum quartanum incurri, et nunc ad basilicam sancti propero, ut me virtus eius ab hac infirmitate discutiat'.5 Qui ait: 'Martinus enim nihil tibi proderit, quem terra obpremens terreum fecit; casso eius aedem expetis; nou enim poterit mortuus viventibus tribuere medicinam'.6 At ille dispiciens verba serpentis antiqui, abiit quo coeperat, et prostratus coram sanctis pignoribus, orationem fudit, repperitque ibi duas candelulas ex cera ac papiro formatas.7 Quibus adsumptis, ad domum exhibet, inluminatisque eis, favillam papiri cum aqua munda hausit, mox sanitatem recepit.8 Iudaeus vero ab hac infirmitate correptus, per anni spatium ventilatus est; sed mens iniqua nec tormentis mutari potuit umquam.
Gregorius Turonensis HOME
bbb199.71v