monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 48.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 47. <<<     >>> 49.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 48.

1 Factum est autem in una festivitatum, ut mulier, quae perdito lumine in caecitate durabat, audita sancti viri miracula, alacri devotione basilicam eius expeteret.2 Prostrata autem super aridam humum ante sepulchrum, mox ut orationem fudit lumen recipere meruit.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.71v