monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 47.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 46. <<<     >>> 48.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 47.

1 Hisce diebus cum quidam pro dissolvendo debito, quod in necessitatibus suis contracxerat, interpellaretur, nec esset virtus atque facultas ad reddendum quae mutuaverat, in carcere coartatur.2 Denique, cum videret creditor, quod ei nihil extorqueri possit, quia nihil habebat, nec esset qui ei manum misericordiae porregeret, artius cum in vincula constringit, negatoque cibo potuque, dicebat: 'Ego te faciam ad omnium documentum fame tabescere, donec omnia reddas'.3 Haec autem cum agerentur, sancti antistitis reliquiae, quae Sessionico in pago ferebantur, per plateam praeteribant.4 Auditasque vinctus psallentium voces, oravit, ut eum virtus sancti antistitis visitaret; statimque dissolutis ligaminibus, nullo retcnente, basilicam sanctam ingreditur.5 Dehinc a devotis redemptus, a nexu debiti absolutus est.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.71v