monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 45.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 44. <<<     >>> 46.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 45.

1 Et ne ob hoc cuiquam quae referuntur videantur incredibilia, quia nomina singulorum non sunt in paginis praenotata, facit hoc haec causa, quia, cum a sancto Dei incolomitati fuerint redditi, statim recedunt et aliquotiens ita clam redeunt, ut, si dici fas est, a nemine videantur.2 Cumque rumor surrexerit, beati antestitis apparuisse virtutem, vocatis ad nos custodibus aedis, quae sunt acta cognoscimus; nomina tamen non semper ab his discimus.3 Illos vero plerumque nominatim scribimus, quos videre potuerimus, aut ipsi discutimus.4 Venit ad festivitatem vir quidam ex Biturigo manibus debilis, cuius digiti in palma erant defixi in tantum, ut putaretur vermibus scatere.5 Sed, celebrata solemnitate, directis ambarum manuum digitis, incolomitati donatus est; viditque eum omnis populus sospitem redeuntem.6 Cui causa debilitatis ex hoc contigit, quod saepem segitis die dominico conponere voluisset.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.71r