monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9. > 33. > 9. > 36. > 44.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 43. <<<     >>> 45.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 44.

1 Inclita sunt enim miracula, quae cotidie Dominus ad laudem antistitis sui operare dignatur, et, ut saepe testatus sum, haec a me imperito narrare non possunt; tamen, ut ipsa imperitia praestat, elucubrabuntur, ne oculi videantur.2 Malulfus quidam Toronici territurii civis aegritudine saeva conpressus, lectulo anhelus occubuit, ex quo tabescens incommodo, manibus pedibusque contrahitur.3 Quinque vero annorum curricula in hac debilitate sustenuit.4 Sexto denique anno ad sancti basilicam se efferri deposcit; in qua orationi decumbens, perdita debilitate, sospitatem meruit adipisci.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.71r