monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42.
Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, , 41. <<<     >>> 43.

Gregorius Turonensis, Libri octo miraculorum, Lib. III, 42.

1 Quid si ad ipsa beatae vitae scripta recurram? Numquid non erit admirabile, quod sacer ille huius historiae liber circumdatus flammis, nec consumptus est nec adustus? Monachus igitur Maioris monasterii ex iussu abbatis ad cellulam aliam quasi quiddam operaturus accessit ac pro salute animae et vitae correctione librum vitae beati antestitis secum detulit.2 Adveniente vero nocte, in lectulum se diuturno oppletum stramine collocat, librum ad caput locans.3 Cui dormienti apparuit vir per somnum, dicens: 'Noli dormire iu his paleis, sanguine enim aspersae sunt'.4 Credo ego, ut mortalitas habet, aliquod in his facinus perpetratum, et ob hoc non pateretur vir beatus, verba laudis suae inibi volutari.5 Facilis autem prima visio viro fuit, nec secunda commonitio valuit; tertia enim terribiliter monachum quatit.6 At ille surgens et ad operam diluculo progrediens, puerum iubet, ut paleas a lectulo detractas igni consumeret, nihil de libro commemorans.7 Puer vero ignarus inter paleas adprehensum foris eiecit et ignem accendit.8 Quibus in favillam redactis, cum nihil aliud nisi cineres remansissent, apparuit liber inlaesus, de quo non latera, non unum, ut veritas habet, folium est consumptum.9 Ita virtus divina custodire dignata est alumni quodadmodo proprii laudes, ut librum eius flamma non uriret, quem aculeus concupiscentiae in hoc saeculo non adussit.10 Sed ne cui incredibile videatur, codix ipso nobiscum hodie retenetur.
Gregorius Turonensis HOME

bbb199.70v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik